CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4458     View  [Back]
Charta Hulrici, abbatis monasterii novi Pictavensis, de conventione facta inter ipsum et abbatem Cluniacensem, super quibusdam expensis.
Ego frater Hulricus, abbas Monasterii Novi, et ejusdem loci conventus, presentibus et futuris presentem paginam inspecturis notum facimus, quod talis pactio seu conventio composita est inter nos et dominum abbatem et conventum Cluniacensem, anno Domini Mo CCo XIo, circa festum sancti Luce evangeliste. Cum compositio per manum domini pape intervenerit super querela que vertitur inter episcopum Pictavensem et ecclesiam Cluniacensem pro negotio ecclesie nostre Novi Monasterii, salvis Cluniacensibus et Monasterii Novi privilegiis, nos tenebimur ecclesie Cluniacensi pro expensis usque ad quadragentas libras Parisiensium tantummodo reddendas Parisius infra VII dies ante festum beati Michaelis proximo venturum, et episcopo Pictavensi usque ad centum solidos Pictavenses, capitulo autem Pictavensi usque ad LX solidos Pictavenses annuatim reddendos. Si autem pro nobis et ecclesia Cluniacensi data fuerit a domino papa diffinitiva sententia, salvis privilegiis nostris, ecclesia nostra reddet ecclesie Cluniacensi sexcentas libras Parisiensium, ita quod quadragentas libras solvet infra presentem annum, termino predicto; ducentas autem anno sequenti, eodem termino. Si autem forte in assecutione jam dicte sententie summa expensarum usque ad quadragentas marcas excreverit, ecclesia nostra non tenebitur Cluniacensi, nisi de sexcentis libris Parisiensium per predictos terminos exsolvendis, et alie centum marce erunt super ecclesiam Cluniacensem. Quod si, Domino juvante, ecclesia Cluniacensis obtinere potuerit ut abbati Novi Monasterii mitram et annulum per dominum papam conferre possit, sicut et baculum, ecclesia nostra tenebitur Cluniacensi usque ad mille libras Parisiensium, ita quod sexcentas solvet pretio et terminis prestatutis, postea vero singulis annis solvet ducentas, donec mille libras persolverit ad plenum. Super ecclesiam autem Cluniacensem erit, si quid ultra quingentas marcas excreverit expensarum, tam super mutuo quam servitio, dummodo ecclesia nostra Novi Monasterii summam pecunie solverit terminis prestitutis. Alioquin ecclesia nostra tenebitur extunc de pena et dampno pecunie statutis terminis non solute.
(Au dos:) De abbatia Monasterii Novi.
[Back]