CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3983     View  [Back]
Charta qua Willelmus de Borbone werpit monachis Cluniacensibus calumniam quam faciebat in manso de Salornai, etc.
Facta precedentium litteris notificari solent memorię succedentium. Unde presenti scripto posterorum noticię mandare precepi, qualiter ego Willelmus de Borbono placitaverim cum domno Bernardo, priore Cluniacense, et ceteris Cluniacensibus monachis, de terris et hominibus infra nominandis, de quibus calumniam eis faciebam, scilicet de manso de Salornai, de bosco de Mai, de condaminis de Cincosc, et de terra quę jacet inter illas, de quodam manso qui est apud Chassiacum, quem dederat illis Humbertus Ungarus et Ardradus, filius ejus, cum hominibus in ipso manentibus; de quibusdam hominibus qui sunt apud Sanctum Ypolitum, et vocantur Chavio, quos et quorum filios pro servis requirebam; de hominibus qui sunt apud Amoniacum, scilicet filii Bernardi Eschazer, et de terra ipsorum. De his igitur omnibus, ego Willelmus de Borbo placitum habui cum predicto priore Bernardo, apud Maciacum, sub presentia multorum qui in fine cartulę notati sunt, anno Dominice incarnationis M. C. XXV et V idus julii. In quo placito gerpivi in manu Bernardi prioris, monachis Cluniacensibus perpetuo futuris quidquid juste vel injuste calumniabar in predictis terris vel hominibus, vel in aliis de quibus in die ipsius placiti investituram habebant in episcopatu Matiscensi, preter Durannum Asnel et filios ejus, qui est apud Chaselas, et preter Rotbertum de la Rocheta, de quo adhuc placitandum est. Concessi quoque illis atque donavi, et per cartulam presentem, quam fieri laudavi, dono, laudo et confirmo quidquid juris habeo in predictis terris et in predictis hominibus, et in aliis hominibus vel terris, de quibus in hac die investituram habent in episcopatu Matiscensi, ut deinceps pacifice habeant et quiete possideant, remota penitus omni calumnia ex parte mea vel posteritatis meę, preter jam dictum Durannum cum filiis suis, et Robertum. Sed et de feudo Israel concedo illis et laudo quidquid poterint probare sibi concessum a patre ipsius vel avunculis seu a fratribus suis. S. Willelmi de Borbo, qui hoc donum fecit. S. Bernardi prioris, in cujus manu factum est. S. Bernardi de Meley. S. Wigonis, decani Cluniacensis. S. Bernardi Ungri, decani de Lordo. S. Stephani, presbiteri de Cluniaco. S. Hugonis, fratris ejus. S. Bernardi Grossi de Uysella. S. Achardi de Maciaco. S. Bartolomei militis de la Buyseira. S. Gaufredi de Saliaco. S. Algodi, militis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung