CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3656     View  [Back]
Charta qua Pipo, Leucorum episcopus, notum facit Widonem militem ecclesias de Domna Maria et de Sicca Prata monasterio Cluniacensi dedisse.
Pipo, Dei gratia Leuchorum episcopus, et clerus Tullensis universus, omnibus sedis ejusdem catholicis presulibus et clericis in secula postfuturis. Quoniam offitii nostri et ordinis esse cognovi piorum votis annuere, et piis eorum operibus perseverantiam atque incrementa pontificali auctoritate providere, notum facio cunctis ęcclesię sanctę fidelibus, quod Wido, nobili stirpe progenitus ac militaribus armis precinctus, ob delendam facinorum suorum multitudinem, religiosorum contubernia virorum perquisivit, ut de caducis et falsis diviciis veras et ęternas sibi compararet, et amicos faceret, qui eum in ęterna secum reciperent tabernacula. Decrevit enim eis seminare carnalia, quatenus eorum meteret spiritualia. Hac igitur sancta et Deo gratissima eum flagrantem animi intentione, divina clementia a desiderio suo non est passa fraudari, inspirans ei toto orbe cluentem voto suo eligendam pre ceteris ęcclesiam Cluniacensem, ubi patrimonii sui portione Deo et apostolorum principi oblata, universorum quę inibi aguntur bonorum coheres et conparticeps existeret: duas partes decimarum de villa quę dicitur Domna Maria, et medietatem alodii quod inibi possidebant ipse et heres ejus jure hereditario, com medietate ęcclesię cujusdam villę quę dicitur Sicca Prata, prefato concessit loco. Et quia diocesis nostrę ipsa est ęcclesia, hanc donationem nostro expetiit corroborari privilegio, cum omnibus usibus, in perpetuam illic Deo servientium possessionem, excepta prebenda sacerdotis et his quę debentur usui archidiaconi et presulis, et atrii justiciis; ita ut neque per ejus heredum, neque per quorumlibet episcoporum successionem, hęc traditio aliquando infringi aut destrui possit. Quod si quis quovis tempore (quod absit!) attemptare presumpserit, omnia in eum congerantur maledicta, et nisi resipuerit, deleatur de libro viventium, et cum justis non scribatur. S. Piponis episcopi. S. Hugonis primicerii. S. Riquini archidiaconi. S. Lutulfi decani. S. Alberonis archidiaconi. S. Alberonis cancellarii. Anno ab incarnatione Domini M. XCI, indictione XIIII, epacta XXVIII, concurrente II. Acta mense junio, data XVIII kalendas julii.
[Back]