Charta qua Edo et uxor ejus Ingeltrudis dant monasterio Cluniacensi mansum cum servo in villa Vircariaco.
In Christi nomine. Ubique terrarum diffusis fidelium populis notum esse volumus, quod ego Edo atque conjux mea Ingeltrudis, nostrorum enormitatem metuentes peccaminum, donamus ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in comitatu Matiscensi, in villa Vircariaco, mansum unum cum vinea simul tenente. Dono Deo etiam servum, [nomine] Constabulum, cum uxore et infantibus, residentem in ipso manso: terminat autem a mane via publica, a medio die et a
sero terra Sancte Mariæ, a certio terra Arlebaldi. Hanc autem donationem eo tenore facimus ut, quamdiu ego Edo vixero, teneam et possideam; post meum vero discessum, ad jam dictum locum perveniat. In vestitura vero ... Si quis contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, auri untias IIII exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Hactum Cluniaco publice. S. Edoni, S. Ingeltrudis, conjugis ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. Regnante Lothario rege anno XXXIII. Aldebaldus, levita, scripsit.
(Au dos:) Edo in Vircariaco.