Charta qua Berardus et uxor ejus Vuandalmodis dant Girberto curtilum cum vinea in villa Morgono.
Dilecto fidelem nostrum Girberto entore. Ego Berardus et ucsor mea Vuandalmodis, venerabiles seniores tui, pro amore et bona voluntate nostra, dono tibi de res nostras que sunt in comitato Matisconense, in fine et villa Morgono: oc est curtilus cum vinea quam de Daniel conquesivi, cum omne superposito, at integrum tibi dono; et illa colonica quam de Arulfo conquesivi in ipsa fine vel in ipsa villa, cum campis et pratis et silva, sic at ipsa colonica aspicit, com quod at ipso curtilo aspicit in ipsa villa, totum at integrum nos tibi donamus, dilectus fidelis noster, at facere quod volueris in omnibus abeas potestatem. Si quis vero qui contradicere voluerit, auri libras II componat, et firma permaneat, attibulatione sunixa.
{corr: subnixa} S. venerabile Berardo et ucsore sua Vuandalmodis, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Arlulfo qui consensit. S. Ugono. S. Vuldus. S. Arolt. S. Vuigono. S. Eldevolt. S. Vuichardo. Iso datavit die lunis, in mense octuber, anno tercio Loterio rege.
(Au dos:) Conquistus Girbert in Morgon.