CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3313     View  [Back]
Privilegium Leonis papæ IX, quo donationem ecclesiæ de Raningis monasterio Cluniacensi a Requino de Darneio factam confirmat.
Leo, episcopus, servus servorum Dei, Hugoni venerabili abbati Cluniacensis cœnobii suisque successoribus in perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia pollentibus religione assensum pietatis prebere. Quoniam postulasti a nobis, frater, confirmari apostolica auctoritate quedam bona concessa a quibusdam viris Deum timentibus nostræ Cluniacensi æcclesiæ, per hanc nostræ preceptionis paginam confirmamus illa tibi tuisque successoribus, secundum petitionem tuam, quoniam eam rationabilem conspeximus et honestam. Proinde scuto nostræ defensionis corroboramus predicto cœnobio æcclesiam cum predio quod dicitur Raningas, sub nomine cellæ constructam, quam dedit bone memoriæ Requinus de Darneio, consentiente uxore sua Lanceda nomine, nostro prefato monasterio, videlicet ipsum predium Raningas cum omnibus appenditiis, in terris cultis et incultis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, pascuis, servis, ancillis et omnibus usuaribus quecunque ibi visi sunt possidere, æcclesias, servos et ancillas, predia quoque, sicut sunt a predicto Riquino scripta, laudante et consentiente Tullensis sede pontifice, salva tamen auctoritate et honore suæ æcclesiæ, confirmamus tibi in perpetuum; predium etiam quod Hugo de Longa Aqua dedit Sancto Petro Cluniensis æcclesiæ, qui caput est hujus nostræ cellæ confirmamus tibi; insuper et alia quecunque a bonis hominibus predicto loco postea sunt concessabiliter justo adquisita, vel in futuro poterunt adquiri eodem modo laudamus et confirmamus. Statuentes apostolica censura ut nullus rex, archiepiscopus, episcopus, dux, comes, vicecomes, vel alia aliqua judicialia persona audeat aliquam inferre calumniam contra hanc nostram defensatricem paginam, quam quicumque studuerit servare et custodire inlesam, habeat nostram benedictionem cumulatam; qui autem contrarius extiterit, anathematis nostri jaculo percussus in morte animæ jacens ad vitam æternam numquam, nisi resipuerit, mereatur resurgere. (Monogramme) Data VII kal. novembris, per manum Udonis, Tullensis primicerii, sanctæ apostolicæ sedis cancellarii et bibliothecarii, anno domni Leonis VIIII papæ IIo, indictio IIIIa.
[Back]