CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2292     View  [Back]
Charta qua Artaldus comes dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Petri in villa Marogliaco.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim cum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere providendum est, ut si qua bona agere valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus, et in presentiarum corporum saluti consulere novimus, atque animarum judices esse minime dubitamus. Quia enim post mortem nil boni facere possumus, opere precium credimus, antequam ad illud subtile et incomprehensibile ducamur examen, occulto judici satisfatiendo neglegenter a nobis commissa manu pœnitentiæ in istius ævi brevitate qualitercumque possumus tergere non desistamus. Igitur ego Artaldus comes, reminiscens meorum enormitatem peccaminum, audiensque illud ewangelici tonitrua dogmatis clamantia: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quapropter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniaco, cui preest domnus Odilo, reverendus pater videtur preesse (sic), aliquid de rebus meis quæ sunt site in pago Lugdunensi et in Rodenensi: hoc est unam æcclesiam quæ est in honore sancti Petri, quæ est sita in villa Marogliaco, cum omnibus appenditiis suis, scilicet cum presbiteratu et decimis et omnia quæ ad ipsam æcclesiam pertinere et aspicere videntur, in tali tenore, ut quandiu ego Artaldus vixero, teneam et possideam, et postmodum post meum discessum, ad supradictum locum perveniat eadem ęcclesia. In vestitura vero, omnibus annis, V solidos festivitate sancti Petri, quæ est tercio kalendas julii, persolvam. Si quis autem, contra hanc donationem aliquam litem inferre vel etiam contrariare voluerit, nisi cito ad emendationem venerit, omnibus malediccionibus quæ in divinis libris inveniuntur inserte subjaceat; sitque pars ejus cum Juda traditore Domini, sive cum eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus»; et juditiaria potestate coactus, auri libras XXti persolvat. Et hec donatio, quam ego facio pro anima mea et pro anima genitoris vel genitricis meæ, ac pro anima uxoris meæ, ut Dominus pius ac mansuetus dignetur [nobis] in die examinis apparere, firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Artaldi, comitis, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. Data per manum Pontii levite, mense aprili, regnante Rodulfo rege anno secundo.
(Au dos:) Carta quam fecit Artaldus comes Sancto Petro de ecclesia Sancti Petri, in villa Maroliaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung