CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0035     View  [Back]
Charta qua Teotbertus et Teotrada, uxor ejus, vendunt Rurali et Dodatæ uxori curtilum in villa Rosiliago.
Domino fratribus Rural et uxore sua Dodata, ego Teotbertus et uxor sua Teotrada vindit, et vinditores nos tibi constat, ita a die presente, curtilo qui est in pago Matisconens, in agro Galoniacens, in villa Rosiliago, et terminat de uno latus terra Ranal et Berengerio, et de alio latus terra Teotbodo, et de uno front terra ipso entore, et de alio front terra Rijardo et Ondredane. Infra ista terminacione, totum at integrum nos vobis vendimus, et accepimus de vobis precium in presente, sicut inter nos convenit, valente dinarius XII, et de nostro jure in vestra potestate tradimus, et abeas potestatem at faciendum quidquid facere volueris in omnibus. Si quis vero, si nos aut ullus omo aut ulla emissa oposita persona, qui contra anc vindicione ista venire aut agere tentare vel calumpniare presumserit, non valeat vindicare quod repetit, set inferat una cum tercia fisca auri uncia componat, et presens vendicio ista in te facta omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stibulacione subnexa. Actum Castel villa. S. Teotbert et uxor sua Teotrada, qui vendicione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Bernoisus. S. Davit. S. Leoterio. S. Etrado. S. Bernaldo. S. Arrilanno. S. Bernerio. Ego Girbaldus, presbiter, scribsit, datavit die dominico, XVII kalendes febroariis, anno II renante Odono rege.
(Au dos:) Evrardi in Rosiliaco ven[ditio].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung