CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0030     View  [Back]
Charta qua Berterius se tradit in servitium alariado vel Ermengardi uxori.
In Dei nomine, noticia vel tradiccione, qualiter quibus presentibus bonis ominibus, qui anc noticia vel tradiccione subterfirmaverunt, insertum qualiter venit omo nomen Berterius in Asine villa, in publico, ad ecclesia Sancti Petri, plena plebe conjuncta, inluster vir Teutbolt comite, ibique in eorum presencia fuit mea peticia (?), et vestra decrevit voluntas, nec invitis, nec coactus, nec circumventus, nisi, per mea plenissima prumta voluntate, corrigiam ad collum meum misi et manibus in potestate Alariado vel ad uxore sua Ermengart, ad integrum estatum suum, secundum lege romana, se tradidit; quod insertum est quod omo bene ingenuus estatum suum meliorare et pegiorare potes; ut post ac die de me ipsum et de mea angnicione faciatis quitquit volueritis, vos vel eredes vestri, adabendi, vendendi, donandi vel ingenuandi. Et si ego, per me me ipsum aut per consilium malorum ominum, me de servicio vestro abstraere voluero, taliter mihi detinere vel destringere debeatis, vos vel missi vestri, sicut relico mancipio originalio vestro. Is presentibus qui corrigiam notaverunt et tradiccione ista subterfirmaverunt. S. Erlulfo. S. Rainart. S. Magnione. S. Ahino. S. Costancione. S. Mahidranno. S. Bertran. S. Vuinierio. S. Adalayo. S. Ingelbolt. S. item Vuinierio. S. Berfredo. S. Vuandalbert. S. Disderio. Ego Eldevoldus roytus tradiccione ista scripsi, datavi die sabato, in mense junio, anno primo post obitum Bosone, et regnante Karolo imperatore.
(Au dos:) Notitia Teudbaldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung