Charta qua Willelmus, dux aquitanorum, dat monasterio Cluniacensi curtem cum ecclesia sancti Pauli in vicaria Marevenno.
Qui perpetuę beatitudinis memores dum in hac terra vivunt ex mundalibus quę possident opibus Christum heredem constituunt, noverint pro certo quia de rebus quas secum auferre nequeunt, ęterna lucra adipisci possunt, et reliqua. Quę ego Guillelmus, dux Aquitanorum, considerans, fragilitatemque communis fragilitatis attendens, de his quę possidere videor, dum licet dumque indulta tempora permittunt, Christum heredem constitu[e]re desidero, ut in tempore suppremę necessitatis ipse mihi pius remunerator occurrat. Est igitur mihi quędam curtis in vicaria Marevenno quam olim mater mea tenuit, et domno Guisliberto episcopo donavit, ubi est ecclesia in honore beati Pauli consecrata; quam de meo jure, una cum consensu et voluntate ipsius pontificis qui eam tenebat, in usus famulorum Dei in loco Cluniaco degentium, sicut idem pontifex possidebat, transfundere cupiens, curtem supradictam cum cunctis ad eam pertinentibus, terris scilicet, vineis et pratis, et pascuis adjacentibus, cum colonis ibidem degentibus, atque cum omni debito reddendo ipsius curtis sanctis apostolis Petro et Paulo contrado, quatenus inibi Domino famulantes emolumentum inde capiant salutare, nostrumque teneant continuum memoriale. Si quis vero inventus fuerit, qui hujus nostrę elemosinę calumniator existere presumpserit, ęterni anathematis mucrone perculsus, cum Petrus claviger cęlestis regni fideles admiserit, ei januam vitę interdicat, et ad sanctorum consortium intrare non sinat. Hoc vero nostrę auctoritatis scriptum ut robustius convalescat, ego Willelmus dux manibus meis firmavi, obtimatumque meorum manu roborare jussi. S. Agnetis comitissę. S. Willelmi junioris. S. Guisleberti epi
scopi. S. Fulchonis comitis. S. Isemberti archidiaconi. S. Manassei et Gauzfredi vicecomitum. S. Eboli, Ugonis, Radulfi, Rohonis. S. Arnaldi decani. Data mense martio, anno incarnationis Dominicę millesimo XVIII, regnante Rotberto rege. Froogerius scripsit.