CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1374     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Varingo et Massiaco inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Bradingum uxoremque ejus Helenam, ex altera.
Placuit atque convenit inter donnum Maiolum, abbatem Cluniacensis cenobii, et fratribus sub eo inibi Deo famulantibus, necnon et quendam virum illustrem, nomine Bradingum, et uxore sua, nomine Helena, ut inter se terras commutarent; quod et fecerunt. In primis ergo Bradingus, cum conjuge sua, donant ad jam dictum locum quasdam res quę sunt in pago Matisconensi, in agro Marciacensi, in villa Varingo: hoc est prati portionem, quę est in Prato Sectorio, quę terminat de omni parte terra Sancti Petri; et in alio loco aliam portionem similiter de prato qui vocatur in Brolio: et ipsa terminatur in circuitu terra Sancti Petri. In alio autem loco campum donant unum, qui habet in longo perticas XXVIIII, et in omni fronte perticas VII; a mane vero et a medio die terminatur terra Sancti Petri, a sero Girardi, a cercio ad ipsos donatores. Econtra donnus Maiolus, abbas, et fratres ipsius loci donant campum in jam dicta villa, qui habet in longo perticas XXXVIII, et in lato perticas X et VIII pedes; et terminatur a mane Rocca, a medio die [terra] Sancti Petri et Girardi, a sero Sancti Petri, a cercio Bradingo et Girardi. In ipsa etiam villa donant pratum, quem vocant Sectorium Pratum, quod terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die Girardi, a sero et a cercio Sancti Petri; et donant in alio loco campum unum qui est situs in agro Fussiaco, in villa Massiaco, et habet in longo perticas XXVI, et in omni fronte perticas VI: terminatur vero a mane via publica, a medio die Sancti Stephani, a sero Sancti Petri, a cercio Bradingi. Igitur post hac die unusquisque nostrum, sicut insertum est, de his rebus omnibus faciat quicquid facere voluerit, nullo contradicente. Signum Bradingi et uxoris suę, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Arlei et Girardi et Dedoni et Ademari et Vuidoni. Data mense marcio, anno XX regnante Lothario rege. Rothardus rogatus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung