Charta qua Girberga et filius ejus Benedictus vendunt Annæ feminæ curtilum et alias res in villa Salmodiaco.
Domino frat[ribus] Anna [fem]ina, ego, in Dei nomine, Girbergi
femina et filio suo Benedicto, venditores, vendidissimus nos tibi curtilo, qui et situs ipse curtilus in pago Lucdunense, in fine Pistriacense, in villa Salmodiaco vocat; terminat ipse curtilus a mane terra Sancti Pauli, ad medium die via publica, a sero terra Sancti Vincenti, a cercio terra Adalelmo; infra istas terminaciones, nos tibi vendimus. Et vendimus nos tibi alias res qui at ipso curtilo aspiciunt vel aspicere videntur: oc sunt curtiferis, campis, silvis, pascuis, rivis, fontis, exiis et regressis; omnia et ex omnibus, jusque ad inquirendum, de quantum in ipsa villa jam dictam nos abeamus, nos tibi vendimus, tradimus adque transfundimus, et accepimus nos de te precium in presente, sicut inter nos convenit et nobis conplacuit, in rem conpreciata valente solidos XIIII; ipsa precia manibus solserunt adque liberaverunt jure perpetuum, et facias tu post unc diem quicquit facere volueris in omnibus. Si quis autem de eredibus nostris vendiccione ista contradixerit, aut repentire vel calunniare voluerit, auri uncias IIII
or componat, et postea vendiccio ista omnique tempore firma permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Girbergane, S. Benedicto, qui vendiccione ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Bernart. S. Eldeerio. S. Amico. S. Adalamo. S. Bernono. S. Jetono. Data per manu Ebrardi, sub [die ve]neris XIII kalendas februarii, anno XIII regnante Condrado rege.
(Au dos:) Venditio Girberge in villa Salmodiaco, Lugdunense.