Charta qua Acbertus et filii ejus Hugo, Engo, etc., ecclesiam de Evaranda monasterio Cluniacensi dant.
Notum sit omnibus [tam presentibus et futuris, quicumque hanc cartam legerint et audierint,] quod ego Acbertus et filii mei damus quasdam res juris mei et de mea hereditate [Adsoni, qui et Bernardo consanguineo meo,] et hoc ob onore Dei omnipotentis et apostolorum ejus Petri et Pauli, ut et ipse res in ipsorum dicione revertentur et ad Cluniacum cœnobium. Sunt autem ipsas res site in comitatu Matisconense, et vocatur Evaranda. Hoc est ecclesia in onore sancti Andree apostoli et sancti Marcelli, et quidquid ad ipsas aspicit, quesitum et ad inquirendum, omnia tibi dono et trado, et facias ex eo quicquid volueris. Si quis autem hanc cartam calumniare voluerit, [non vindicet quod repetit, sed coactus] solvat de auro libras III, [et hęc carta inconvulsa et stabilis omni tempore permaneat, cum stipulatione subnixa.] Signum Acberti, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. [S. Hugoni, filii ejus. S. Humberti. S. Engoni, et Malberti, et Acberti, et Arnulfi, filiorum ejus. S. Bernardi, et Girbaldi, et Radulfi, et iterum S. Radulfi, et Fulconis, et Acberti, et Ermoaldi, et Fulco
nis et Girardi.] Actum apud Evarandam, die dominica, mense marcio, anno primo regnante Ludovico rege.