Charta qua Gauzfredus comes et uxor ejus Ava res suas in villa Escozolas monasterio Cluniacensi iterum dant.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in pago Matisconense sito, Cluniaco scilicet monasterio, cuique preest domnus Odo, venerabilis abba. Nos igitur, in Dei nomine, ego Gauzfredus, divina propitiante clementia comes, et uxor mea Ava, recogitantes casus hujus vitę et remu
nerationem perpetuæ, donamus predicto monasterio, pro Dei amore ac pro ve[ne]ratione Dei genitricis Mariæ atque eorundem apostolorum, Petri videlicet et Pauli, ut ipsi pii intercessores existant, pro remissione peccatorum nostrorum, pro anima nichilominus Vuilelmi, senioris mei, et filii ejus Bosonis, pro animabus quoque patrum nostrorum ac matrum, necnon et omnium parentum, pro salute quoque totius populi christiani, et pro animabus insuper omnium fidelium defunctorum, aliquid de rebus juris nostri, id est villam nostram indominicatam, vocabulo Escozolas, cum omnibus suis apenditiis, et medietatem æcclesiæ Sancti Petri, quam Arnulfus presbiter tenet, cum veneis, curtilibus, viridigariis, domibus, edificiis, molendinis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, exitibus et regressibus, cum servis et ancillis, peculio et familia utriusque sexus et ætatis, quicquid quesitum et quicquid est ad inquirendum, totum et ad integrum, a die presenti et deinceps, donamus donatumque in perpetuum esse volumus, in alimonia et stipendio monachorum Deo et sanctis ejus ibidem servientium; atque exinde omni tempore faciant quicquid facere voluerint, recipiantque in sua prebenda quendam fratrem, nomine Ingelbertum, pro communi nostra mercede atque elemosina. Sunt vero ipsę res sitę in pago Eduense, in agro Escozolulas, sicut supra diximus. Quicquid inibi hodierna die visi sumus habere et possidere, totum et ad integrum donamus atque transfundimus. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi (quod absit!), aut ullus de heredibus vel coheredibus nostris, seu ulla intromissa persona, contra hanc donationis cartam litem generare vel inferre presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis et offensam apostolorum miserabiliter incurrat, et a liminibus æcclesiarum extraneus habeatur, fiatque pars ejus cum Juda, traditore Domini, et cum Datan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, nullum effectum suę repetitionis obtineat, insuper cum cogenti fisco auri libras L coactus exsolvat; et hęc donatio a nobis libenti animo facta et corroborata semper et stabilis facta et corroborata permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Gauzfredi comitis, et signum Avæ, uxoris ejus,
qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. Signum Gozaldi. Signum Adalmari. Signum Annonis. Signum Unberti. Signum Ugonis. Signum Raimberti. Signum Narduini. Signum Gozfredi. Signum Vuinimanni. Signum Odulrici. Signum Seimbaldi. Signum Odonis. Signum Antigii. Signum Rotgrimni. Signum Emenononis. Signum Bernerii. Signum Elferici. Signum Gyrberti. Signum Grimferii. Datata mense junio, anno primo quo Lodowicus juvenis rex cepit regnare. Ego frater Jacob, ad vicem cancellarii Dominici, scripsi, datavi.
(Au dos:) Carta donationis Gauzfredi comitis, de Escozolis.