Charta qua Goscelmus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Corcellas.
Ego Goscelmus, consulens animę meæ, pro remedio peccatorum meorum, dono beatis apostolis Petro et Paulo, et locum Cluniacum,
unum mansum in pago Cabilonensi, in villa quę dicitur Corcellas; a latero sinistro terra Sancti Andochii, ad dextram terra Francorum, ad ortum solis via publica et terra aratoria. Hanc autem donationem dono, sicut supra dixi, pro salute animę meæ, eo tenore ut filii mei deserviant ipsam terram, et seniores de Cluniaco habeant medietatem de toto blado et in eodem loco coloniam ad censum pertinentem, reddentem uno quoque anno denarios quindecim. Hæc autem carta ut firmior sit eam subterfirmamus. S. Goscelmi, Constantini, filii ejus, et alterius Constantini, Aynardi, Ritfredi.