Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1146, Feb. 15     ||     Cum omnibus sanctae

Bull. Clun. 56, 1

PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III. ad Petrum Vener. per quod confirmat universa Privilegia Cluniacensi Monasterio & ordini concessa à suis prædecessoribus, &c.

(extr.)

Eugenij Papæ III. confirmatio, quod nullus homo cuiuscumque conditionis, ac potestatis, inuasionem, prædam, aut rapinam facere, siue homicidium perpetrare infra terminos inferius scriptos non præsumat.
An. 1145.
Charta lvii.

LXXX. Privilegium pro monasterio Cluniacensi.
(Anno 1146, Febr. 15.)
[Biblioth. Cluniac., col. 1386.]

EUGENIUS Episcopus servus servorum Dei, carissimo filio in Christo Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cum omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis ex Apostolicæ sedis auctoritate ac benevolentia debitores existamus, venerabilibus tamen personis atque locis, maximè quæ sedi Apostolicæ semper specialius ac devotius adhæserunt, quæque ampliori Religione eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Prædecessores siquidem nostri sanctæ Recordationis Joannes videlicet XI. Item Joannes nonusdecimus. Agapitus II. Benedictus VI. Item benedictus VII. Leo VII. Item Leo IX. Gregorius VI. Item Gregorius VII. Alexander II. Stephanus. Victor III. Urbanus II. Paschalis II. Gelasius II. Calixtus II. Honorius II. Lucius II. Ecclesiæ Romanæ Pontifices Cluniacense Monasterium singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt; & universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Quorum nos vestigiis inhærentes statuimus ut Ecclesiæ omnes, Cimiteria, Monachi, Clerici, & Laïci universi infra terminos habitantes, qui sunt à Rivo de Salnay, & ab Ecclesia Ruffiaci, & Cruce de Lornant, à termino quoque Molendini de Tornesac per Villam quæ dicitur Varengia cum nemore Rurserio, à termino etiam qui dicitur Perois ad Rivum usque de Salnay sub Apostolicæ tantum sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam Parochiani ad cujuslibet, nisi Romani Pontificis & Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel Conventum. Sanè pro Abbatis Monachorum, seu Clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione; pro chrismatis confectione; pro sacri olei, Ecclesiarum, Altarium, & Cimiteriorum consecratione Cluniacense Monasterium quem maluerit Antistitem convocet. Sanè terminos immunitatis loci vestri, qui à prædecessore nostro felicis memoriæ Vrbano Papa constituti sunt, præsentis Decreti nostri pagina confirmamus: Ne videlicet ullus homo cujuscumque conditionis ac potestatis invasionem, prædam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri Banni sunt hi: versus Berziacum terminus est ad bivium citra Sarratam, unde una via venit ad Clun. altera ad Masilias. In strata versus Bellumjocum terminus est contra Quarruvium quod est desuper Molendinum Celletarii Cluniacensis citra Viengias. Vltra Cluniacum versus Masilias terminus est ad Bivium, unde una via tendit ad Masilias, altera ad sanctam Mariam de Bosco. Super Ruffiacum terminus est ad summitatem defensi ad Bivium, unde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versus Setgiacum terminus est intra Quarruvium citra locum ubi dicunt ad Turgam. In Strata versus Cabilonensem pagum terminus est ad Grossam Cassaniam super Marziacum. Versus Brancedunum terminus est invia super Boscum Bannedum. Versus Trenorchium terminus est super Rivulum, quem dicunt longam Aquam, inter Blanoscum & Donziacum. Versus Perronam vel Laysiacum terminus est ad tres Fagos, ubi partiuntur vester Boscus de Cluniaco, & Boscus Comitalis. Versus Igiacum terminus est ad Carmos super Montem-medium. [ 56/2 ]
In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus ordinationi Cluniacensis Monasterij datæ sunt, videlicet sancti Martialis Lemovicensis, sancti Eparci Engolismensis, Monasterij novi Pictavis, sancti Joannis Angeriacensis, Monasterij Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis in Caturcensi pago: in Arvernia Mauziacensis, Thiernensis, Menatensis: In Episcopatu Eduensi Vizeliacensis: in Antisiodorensi sancti Germani: in Cameracensi Hunostheurtis: in Rothomagensi Abbatia apud Pontisaram: in Tarvanensi sancti Wlmari, sine Cluniacensis Abbatis consilio Abbas nullatenus eligatur. Ad hæc adjicimus ut in omnibus Prioratibus & Cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subjectæ sunt, nullus futuris umquam temporibus Abbatem ordinare præsumat. Sed tam Prioratus ipsi & Cellæ, quàm & cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia Arvernensis Concilii, quod per supra dictum Urbanum Papam celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam tibi, quam successoribus tuis in pace semper & quietè serventur. Pro Altaribus, & Ecclesiis, sive decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis, aut molestias irrogare: sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ à laïcis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram & pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos, quàm alios Monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueverunt; illorum videlicet, quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu à Monasterij, & cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum & Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps quieti habeatis, qui vestra peregrinis fratribus & pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes ubilibet positæ sint, seu Capellæ vestræ & Cœmiteria libera sint, & omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam, & justitiam in Presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque vænalitate suscipiant: quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint; tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum verò seu Altarium consecrationes, si Diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipiatis Episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet vel excommunicatione, interdictione divinorum officiorum suspensionem patiantur. Sed tam Monachi ipsi, quàm & famuli eorum, & qui se monasticæ professioni devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, & sepulturæ debita peragant. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, liberalitate Regum, largitione Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus & illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Burgundia Ecclesiam de Villafranca, Ecclesiam de Barberiaco, Monasterium de Prinis. In Francia Ecclesiam Montisdesiderii, Ecclesiam de Dompetra. In Provincia Monasterium juxta Montempessulanum. In Tholosano Episcopatu Ecclesias sanctæ Columbæ. In Hispaniis Nazaram, sanctum Isidorum, sanctum Zoilum de Carrione, sanctum Romanum de Pennis, Villam viridem, [ 57/1 ] Villam frencam, Vallem viridem, Palumbarium, Bodinum, Vimeneriam, sanctum Martinum de Nebda, sanctum Vincentium de Salamantica, sanctam Columbam de Burgis, Cornilianam, quæ propriè Monasterio Cluniacensi datæ sunt. Item in Nivernensi Episcopatu Monasterium de Albiniaco, quod ad Caritatem. In Francia Monasterium de Causiaco, quod ad sanctum Martinum de Campis, canonicalem Ecclesiam de Abbevilla; item Ecclesiam de Rua, quæ ad Monasterium de Abbevilla pertinet; Insulam Gravilonge cum pertinentiis suis. Prohibemus autem ut infra Parochias ad jus Cluniacensis Monasterij pertinentes, absque Cluniacensis Abbatis assensu, nullus Ecclesiam vel Capellam ædificare præsumat, salva in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate.
Decernimus ut nulli omninò hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones vel bona auferre, seu ablata retinere, minuere, aut aliquibus indebitis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Eugenius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Conradus Sabinensis Episcopus.
Ego Albericus Hostiensis Episcopus.
Ego Ymarus Tusculanus Episcopus.
Ego Gregorius Presbyter Cardinalis tit. Calixti.
Ego Vuido Presbyter Cardinalis tit. sancti Grisogoni.
Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tit. sancti Praxedis.
Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tit. sanctorum Joannis & Pauli.
Ego Gilbertus indignus Sacerdos sanctæ Romanæ Ecclesiæ.
Ego Guido Presbyter Cardinalis tit. sanctorum Laurentii & Damasi.
Ego Nicolaus Presbyter Cardinalis tit. sancti Ciriaci.
Ego Manfredus Presbyter Card. tit. sanctæ Savinæ.
Ego Aribertus Presbyter Card. S. Anastasiæ.
Ego Hubaldus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Hierusalem.
Ego Villanus Presbyter Card. tit. S. Stephani in Celio monte.
Ego Bernardus Presbyter Cardinalis tit. sancti Clementis.
Ego Jordanus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Susannæ.
Ego Odo Diaconus Cardinalis sancti Georgii ad velum aureum.
Ego Guido Diaconus Cardinalis sanctorum Cosmæ & Damiani.
Ego Octavianus Diaconus Card. S. Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Gregorius Diaconus Card. S. Angeli.
Ego Astaldus Diaconus Card. S. Eustachii juxta templum Agrippæ.
Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ novæ.
Ego Berardus Diaconus Card. sanctæ Romanæ Ecclesiæ.
Ego Guido Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Porticu.
Ego Petrus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Vialata.
Ego Cinthius Diaconus Cardinalis SS. Sergii & Bachi.
Datum trans Tiberim per manum Roberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis & Cancellarii XV. Kal. Martii, indict. VIIII. Incarnationis Dominicæ M. C. XLV. Pontificatus verò Domni Eugenii III. Papæ anno primo.
Evgenius Episcopus seruus seruorum Dei carissimo filio in Christo Petro Cluniacensi Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cum omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis ex Apostolicæ Sedis auctoritate ac beniuolentia debitores existamus, venerabilibus tamen personis, atque locis, maxime quæ Sedi Apostolicæ semper specialius ac deuotius adhæserūt, quæque ampliori religione eminent, propensiori nos cōuenit charitatis studio imminere. Prædecessores siquidem nostri sanctæ recordationis, Ioannes videlicet XI. item Ioannes XIX. Agapitus, Benedictus VI. Item Benedictus VII. Leo VII. item Leo IX. Gregorius VI. item Gregorius VII. Alexander II. Stephanus, Victor III. Vrbanus II. Paschalis II. Gelasius II. Calixtus II. Honorius II. Lucius II. Ecclesiæ Romanæ Pōtifices, Cluniacense Monasterium singularis dilectionis ac libertatis prærogatiua donarunt, & vniuersa ei pertinentia priuilegiorum suorum sanctionibus muniuerunt. Quorum nos vestigiis inhærentes statuimus, vt Ecclesiæ omnes, Cimiteria, Monachi, &c.

 

vt in diplomate Lucij, Charta lvi. supr. col. 1383.

 

vsque ad hæc verba.

 

Itē Ecclesiam de Rua, quæ ad Monasterium de Abbeuilla pertinet, quibus subiicitur. Insulam Grauelonge cum pertinentiis suis. Prohibemus autem, &c.

 

 

 

 

 


Ego Evgenivs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff.
(Rota)
Ego Conradus Sabinensis Episcopus ff. [ 1387 ]
Ego Albericus Hostiensis Episcopus ff.
Ego Imarus Tusculanus Episcopus ff.
Ego Gregorius Presbyter Cardinalis tit. Calixti ff.
Ego Wido Presbyter Cardinalis tit. S. Grisogoni ff.
Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tit. S. Praxedis ff.
Ego Hubaldus Presbyter Card. tit. SS. Ioannis & Pauli ff.
Ego Gilbertus indignus Sacerdos Sanctæ Romanæ Ecclesiæ ff.
Ego Guido Presbyter Cardin. tit. SS. Laurentij & Damasi ff.
Ego Nicolaus Presbyter Card. tit. S. Ciriaci ff.
Ego Manfredus Presbyter Cardinalis tit. S. Sabinæ ff.
Ego Aribertus Presbyter Cardinalis S. Anastasiæ ff.
Ego Hubaldus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Hierusalem ff.
Ego Villanus Presbyter Card. tit. S. Stephani in Celiomonte ff.
Ego Bernardus Presbyter Card. tit. S. Clementis ff. [ 1388 ]
Ego Iordanus Presbyter Cardinalis tit. S. Susannæ ff.
Ego Odo Diaconus Card. S. Georgij ad velum aureum ff.
Ego Guido Diaconus Card. SS. Cosmæ & Damiani ff.
Ego Octauianus Diaconus Card. S. Nicolai in carcere Tulliano ff.
Ego Gregorius Diaconus Card. S. Angeli ff.
Ego Astaldus Diaconus Card. S. Eustachij iuxta templum Agrippæ ff.
Ego Ioannes Diaconus Cardinalis S. Mariæ nouæ ff.
Ego Berardus Diaconus Card. S. Romanæ Ecclesiæ ff.
Ego Guido Diaconus Card. S. Mariæ in porticu ff.
Ego Petrus Dirconus Cardin. S. Mariæ in via lata ff.
Ego Cinthius Diaconus Cardin. SS. Sergij & Bacchi ff.
Datum trans Tiberim per manum Roberti S. R.E. Presbyteri Card. & Cancellarij, xv. Kalen. Mart. Indict. ix. Incarn. Dominicæ M.C.XLV. Pontificatus autem Domini Eugenij Papæ anno primo.
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio in Christo PETRO Cluniacensi abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cum omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis ex apostolicæ sedis auctoritate ac benevolentia debitores existamus, venerabilibus tamen personis, atque locis, maxime quæ sedi apostolicæ semper specialius ac devotius adhæserunt, quæque ampliori religione eminent, propensiori nos convenit charitatis studio munire. Prædecessores siquidem nostri sanctæ recordationis, [1105B] Ioannes videlicet XI, item Joannes XIX, Agapitus, Benedictus VI, item Benedictus VII, Leo VII, item Leo IX, Gregorius VI, item Benedictus VII, Leo VII, item Leo IX, Gregorius VI, item Gregorius VII, Alexander II, Stephanus, Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Gelasius II, Calixtus II, Honorius II, Lucius II, Ecclesiæ Romanæ pontifices, Cluniacense monasterium singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus muniverunt. Quorum nos vestigiis inhærentes statuimus, ut ecclesiæ omnes, cœmeteria, monachi, etc.,

 

 

ut in diplomate Lucii, Patrologiæ t. CLXXIX, sub num. 49, usque ad hæc verba:

 

 

Item ecclesiam de Rua quæ ad monasterium de Abbevilla pertinet, quibus subiicitur: [1105C] Insulam Gravelonge cum pertinentiis suis. Prohibemus. autem, etc.

 


Ego Gilbertus indignus sacerdos sanctæ Romanæ
Ego Eugenius Catholicæ Ecclesiæ episcopus ss.
Ego Conradus Sabinensis episcopus ss.
Ego Albericus Ostiensis episcopus ss.
Ego Imarus Tusculanus episcopus ss.
Ego Gregorius presbyter cardinalis tit. Calixti ss.
Ego Wido presbyter cardinalis tit. S. Grisogoni ss.
Ego Hubaldus presbyter cardinalis tit. S. Praxedis ss.
Ego Hubaldus presbyter card. tit. SS. Joannis et Pauli ss. Ecclesiæ ss. [1105D]
Ego Guido presbyter cardin. tit. SS. Laurentii et Damasi ss.
Ego Nicolaus presbyter card. tit. S. Ciriaci ss.
Ego Manfredus presbyter cardinalis tit. S. Savinæ ss.
Ego Aribertus presbyter cardinalis S. Anastasiæ ss. [1106A]
Ego Hubaldus presbyter card. tit. S. Crucis in Hierusalem ss.
Ego Villanus presbyter card. tit. S. Stephani in Cœlio monte ss.
Ego Bernardus presbyter card. tit. S. Clementis ss.
Ego Jordanus presbyter cardinalis tit. S. Susannæ ss.
Ego Odo diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum ss.
Ego Guido diaconus card. SS. Cosmæ et Damiani ss.
Ego Octavianus diaconus card. S. Nicolai in Carcere Tulliano ss.
Ego Gregorius diaconus card. S. Angeli ss. [1106B]
Ego Astaldus diaconus card. S. Eustachii iuxta templum Agrippæ ss.
Ego Joannes diaconus cardinalis S. Mariæ Novæ ss.
Ego Berardus diaconus card. S. Romanæ Ecclesiæ ss.
Ego Guido diaconus card. S. Mariæ in Porticu ss.
Ego Petrus diaconus cardin. S. Mariæ in via Lata ss.
Ego Cinthius diaconus cardin. SS. Sergii et Bacchi ss.
Datum Transtiberim per manum Roberti S. R. E. presbyteri card. et cancellarii, XV Kalend. Mart, [1106C] indict. IX, Incarn. Dominicæ 1145, pontificatus autem domini Eugenii III papæ anno primo
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio