Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Lucius II     ||     1144, Mai 22     ||     Religionis monasticae modernis

Bull. Clun. 52, 2

PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem Abbatem Cluniacensem, quo confirmat omnia privilegia per antecessores suos Monasterio Cluniacensi concessa, &c. ut in aliis prolixioribus aliorum Pontificum privilegiis.

Confirmatio Lucij Papæ, de terminis circa Clun. vt Ecclesiæ, Cimiteria, Monachi, Clerici & laici vniuersi infra terminos in protectione Papæ sint.
An. 1144.
Charta lvi.

XLIX. Ad Petrum Cluniacensem abbatem. — Privilegium Cluniacense.
(Anno 1144, Maii 22.)
[MANSI, Concil., XXI, 610.]

LUCIUS Episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Religionis monasticæ modernis temporibus speculum & in Galliarum partibus documentum beati Petri Cluniacense Monasterium ab ipso suæ fundationis exordio Sedi Apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde prædecessores nostri sanctæ recordationis Joannes undecimus, item Joannes nonus decimus, Agapitus secundus, Benedictus sextus, item Benedictus septimus, Leo septimus, item Leo nonus, Gregorius sextus, item Gregorius septimus, Alexander secundus, Stephanus, Victor tertius, Urbanus secundus, Paschalis secundus, Gelasius secundus, Calixtus secundus, & Honorius secundus, Ecclesiæ Romanæ Pontifices locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, & universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Statutum est enim ut Ecclesiæ omnes, Cimeteria, Monachi, clerici & laïci universi infra terminos habitantes, qui sunt à rivo de Salnay, & ab Ecclesia Ruffiaci, & cruce de Lornant, à termino quoque molendini de Tornasach, per villam quæ dicitur Varengia, cum nemore Burserio, à termino etiam qui dicitur Perois ad rivum usque de Salnay, sub Apostolicæ tantum Sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri aut etiam Parochiani ad cujuslibet nisi Romani Pontificis & Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel conventum. Sanè pro Abbatis, Monachorum seu clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis [ 53/1 ] confectione, pro sacri olei, Ecclesiarum, altarium, & cœmeteriorum consecratione, Cluniacense Monasterium, quem maluerit antistitem convocet. Cluniacenses Monachos ubilibet habitantes nulla omninò persona, præter Romanum Pontificem & Legatum, qui ad hoc missus fuerit excommunicet, aut interdicat. Sanè terminos immunitatis loci vestri, qui à præfato antecessore nostro Vrbano Papa constituti sunt, præsentis decreti nostri pagina confirmamus: ne videlicet ullus homo cujuscumque conditionis ac potestatis invasionem, prædam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri banni sunt hi: versus Berziacum, terminus est ad Bivium citra Sarratam, unde una via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias: in strata versus Bellumjocum, terminus est contra Quarruvium, quod est desuper molendinum cellarii Cluniacensis citra Viengias, ultra Cluniacum: versus Masilias terminus est ad Bivium, unde una via tendit ad Masilias, altera ad sanctam Mariam de Bosco: supra Ruffiacum terminus est ad summitatem defensi ad Bivium, unde una via tendit ad Besorniacum, altera ad Carellam: versus Sergiacum terminus est intra Quarruvium citra locum ubi dicunt ad Turgum: instrata versus Cabilonensem pagum, terminus est ad grossam Cassaniam super Merziacum: versus Brancedunum, terminus est in via super Boscum Bannedum: versus Trinorchium, terminus est super Rivulum, quem dicunt longam Aquam, inter Blanoscum & Donziacum. Versus Perronam vel Lasiacum, terminus est ad tres fagos, ubi partiuntur vester Boscus de Cluniaco & Boscus Comitalis: versus Igiacum, terminus est ad Carmos super montem medium. In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus ordinationi Cluniacensis Monasterij datæ sunt, videlicet sancti Martialis Lemovicensis, sancti Eparchi Engolismensis, Monasterij novi Pictavis, sancti Joannis Angeriacensis, Monasterij Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis in Caturcensi pago in Arvernia Mauziacensis, Thiernensis, Menatensis, in Episcopatu Eduensi Vizeliacensis, in Antíssiodorensi sancti Germani, in Cameracensi Hunoldicurtis, in Rothomagensi Abbatia apud Pontisaram, in Tarvanensi sancti Wlmari, sine Cluniacensis Abbatis consilio Abbas nullatenus eligatur. Ad hæc adjicimus ut in omnibus Prioratibus & Cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subjectæ sunt, nullus futuris umquam temporibus Abbatem ordinare præsumat, sed tam Prioratus ipsi & Cellæ, quàm & cętera in quibuslibet locis omnia quibus Cluniacensis Ecclesia Arvernensis Concilii, quod per supra dictum Papam Urbanum celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam tibi quàm successoribus tuis, in pace semper & quietè serventur. Pro Altaribus, & Ecclesiis, sive Decimis vestris nulli Episcoporum facultas fit gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare: sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita & in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ à laïcis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit; ad vestram & pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos, quàm alios monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueverunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu, & à Monasteriis & cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum & Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus & pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ ubilibet positæ sunt, seu [ 53/2 ] Capellæ vestræ & Cœmeteria libera sint, & omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam, & justitiam in Presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum verò seu Altarium consecrationes, si diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipiatis Episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur, sed tam Monachi ipsi, quàm & famuli eorum, & qui se monasticæ devoverunt professioni, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, & sepulturæ debita peragant. Præterea quascumque possessiones, quæcumquè bona idem Monasterium inpræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus & illibata permaneant: in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Burgundia Ecclesiam de Villafranca, Ecclesiam de Barberiaco, Monasterium de Prims. In Francia Ecclesiam Montisdesiderii, Ecclesiam de Domnapetra. In Provincia Monasterium juxta montem Pessulanum. In Tholosano Episcopatu Ecclesias S. Columbæ. In Hispania Nazaram, S. Isidorum, S. Zoilum de Carrione, S. Romanum de Pennis, villam viridem, Villam francam. Vallem viridem, Palumbarium, Bodunum, Vimineriam, sanctum Martinum de Nebda, sanctum Vincentium de Salmantica, sanctam Columbam de Burgiis, Cornelianam, quæ propriè Cluniacensi Monasterio datæ sunt. Item in Nivernensi Episc. Monasterium de Albiniaco, quod ad Charitatem spectat; in Francia Monasterium de Causiaco, quod ad sanctum Martinum de Campis, canonicalem Ecclesiam de Abbevilla, item Ecclesiam de Rua, quæ ad Monasterium de Abbeville pertinet. Prohibemus aulem ut infra Parochias ad jus Cluniacensis Monasterij pertinentes, absque Abbatis Cluniacensis assensu nullus Ecclesiam vel Capellam ædificare præsumat, salva in omnibus Apostolicæ Sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Lucius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Theodevinus sanctæ Rufinæ Episcopus.
Ego Rainerius Presbyter Cardinalis tituli sanctæ Priscæ. [ 54/1 ]
Ego Ismarus Tusculanus Episcopus.
Ego Sarus Albanen. Episcopus.
Ego Thomas Presbyter Cardinalis tituli Vestinæ.
Ego Gillebertus Presbyter Cardinalis tit. S. Mariæ.
Ego Rainerius Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in Celio Monte.
Ego Manfredus Presbyter Card. tit. S. Sabinæ.
Ego Aubertus Presbyter Card. tit. S. Anastasiæ.
Ego Hugo Presbyter Card. tit. S. Laurentii in Lucina.
Ego Octavianus Diac. Card. S. Nicolai in Carcere Tulliano.
Ego Guido in Rom. Ecclesia Altaris minister indignus.
Ego Rodulphus Diac. Card. S. Luciæ in Septa solis.
Ego Gregorius Diac. Card. S. Angeli.
Ego Astaldus Diac. S. Eustachii juxta templum Agripæ.
Ego Joannes Diac. Card. S. Mariæ Novæ.
Datum Laterani per manum Baronis S. Rom. Ecclesiæ Subdiaconi XI. Kalendas Junii, Indictione VII. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XLIV. Pontificatus verò Domni Lucii secundi Papæ anno primo.
Lvcius Episcopus seruus seruorum Dei, charissimo in Christo filio Petro Cluniacensi Abbati eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Religionis monasticæ modernis temporibus speculum, & in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense Monasterium, ab ipso suæ fundationis exordio Sedi Apostolicæ in ius proprium est oblatum. Proinde Patres nostri sanctæ recordationis, Ioannes XI. Item Ioannes XIX. Agapitus II. Benedictus VI. Item Benedictus VII. Leo VII. Item Leo IX. Gregorius VI. Item Gregorius VII. Alexander II. Stephanus, Victor III. Vrbanus II. Paschalis II. Gelasius II. Calixtus II. Honorius II. Ecclesiæ Romanæ Pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogatiua donarunt: & vniuersa ei pertinentia priuilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Statutum est enim, vt Ecclesiæ omnes, Cimiteria, Monachi, Clerici, & laici vniuersi infra terminos habitantes, qui sunt a riuo de Salnay, & ab Ecclesia Rufiaci, & Cruce de Lornant; a termino quoque molendini de Tornesac, per villam, quæ dicitur Warenna, cum nemore Burserio: a termino etiam, qui dicitur Perrois ad riuum vsque de Salnay, sub Apostolicæ tantum Sedis iure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam parochiani, ad cuiuslibet, nisi Romani Pontificis & Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel Conuentum. Sane pro Abbatis, Monachorum, seu Clericorum, infra prædictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, Ecclesiarum, Altarium, & Cimiteriorum consecratione, Cluniacense Monasterium quem maluerit Antistitem conuocet. Cluniacenses Monachos vbilibet habitantes, nulla omnino persona præter Romanum Pontificem, & Legatum, qui missus ad hoc fuerit, excommunicet, aut interdicat. Sane terminos immunitatis loci vestri, qui a præfato antecessore nostro Vrbano Papa constituti sunt, præsentis Decreti nostri pagina confirmamus. Ne videlicet vllus homo cuiuscumque conditionis ac potestatis inuasionem, prædam, aut rapinam facere, siue homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri banni sunt hi. Versus Berziacum terminus est ad biuium citra Sarratam, vnde vna venit ad Cluniacum, altera ad Massilias. In strata versus Bellum-iocum terminus est contra quarruuiū, quod est desuper molendinū Cellararij Cluniacēsis, citra Viēgias vltra Cluniacum versus Massilias terminus est ad summitatem Defensi ad biuium, vnde vna via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versus Sergiacum terminus est intra quarruuium, citra locum vbi dicūt ad Turgum. In strata versus Cabilonensem pagum terminus ad grossam Cassaniam super Marziacum. Versus Brancedunū terminus est in via super boscum Bannedum. Versus Trenorchium terminus est super riuulum, quem dicunt Longam aquam, inter Bannoscum & Donziacum. Versus Perronam vel Laysiacum terminus est ad tres fagos, vbi partiuntur vester [ 1384 ] boscus de Cluniaco, & boscus Comitalis. Versus Igiacum terminus est ad Carmos, super montem medium.
In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus ordinationi Cluniacensis Monasterij datæ sunt, videlicet S. Martialis Lemouicensis, S. Eparci Engolismensis, Monasterij noui Pictauis, S. Ioannis Angeliacensis, Monasterij Lesatensis, Moysiacensis, Figiacensis in Caturcensi pago. In Aruernia Mausiacensis, Tiercensis, Menatensis. In Episcopatu Eduensi, Vizeliacensis. In Antisiodorensi, S. Germani. In Cameracensi, Hunoldi-curtis. In Rothomagensi, Abbatia apud Pontiseram. In Tarwanensi, S. Wlmari, sine Cluniacensis Abbatis consilio Abbas nullatenus eligatur. Ad hæc adiicimus, vt in omnib. Prioratibus, & Cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subiectæ sunt, nullus futuris vnquam temporibus Abbatem ordinare præsumat. Sed tam Prioratus ipsi, & Cellæ, quam & cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia Aruernensis Concilij, quod per supradictum Papam Vrbanum celebratū est, tempore inuestita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam tibi quam successoribus tuis, in pace semper & quiete seruentur. Pro Altaribus, & Ecclesiis, siue decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit grauamen aliquod vobis, aut molestias irrogare; sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædā ex integro habuistis, ita & in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ a laicis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reuerentia poterit, ad vestram & pauperū gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quam alios monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueuerunt, illorum videlicet, quos dominicaturas appellant, qui vestro sumptu a Monasteriis, & Cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum, & Episcopalium ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus & pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ vbilibet positæ sunt, seu Capellæ vestræ, & Cimiteria libera sint, & omnis exactionis immunia, præter cōsuetam Episcopi paratam, & iustitiam in Presbyteros, qui aduersus sui Ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris, in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere. Ita tamen, vt ab Episcopis, vel ipsorum Vicariis, animarum curam absque vænalitate suscipiant. Quam si committere illi, quod absit, ex prauitate noluerint: tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrādi licentiam consequantur. Ecclesiarū vero, seu Altarium consecrationes, si diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, a quolibet Catholico suscipiatis Episcopo. Nec Cellarum vestrarum vbilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione vel excommunicatione, diuinorū officiorum suspensionem patiantur. Sed tam Monachi ipsi, quam & famuli eorum, & qui se monasticæ professioni deuouerunt, clausis Ecclesiarum ianuis, non admissis diœcesanis, diuinæ seruitutis officia celebrent, & sepulturæ debita peragant. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum iuste & canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu [ 1385 ] aliis iustis modis, Deo propitio poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, & illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Burgundia, Ecclesiam de Villafranca, Ecclesiam de Barberiaco, Monasterium de Prims. In Francia, Ecclesiam Montis-desiderij, Ecclesiam de Dompetra. In Prouincia, Monasterium iuxta Montem-Pessulanum. In Tholosano Episcopatu, Ecclesias S. Columbæ. In Hispania Nazeram, S. Isidorum, S. Zoilum de Quarrione, S. Romanum de Pennis, Villam-viridem, Villamfrancam, Vallem-viridem, Palumbarum, Bodinum, Vimineriā, S. Martinum de Nehda, S. Vincentium de Salamantica, S. Columbam de Burgis, Cornilanam, quæ propriæ Cluniacensi Monasterio datæ sunt. Item in Niuernensi Episcopatu Monasterium de Albiniaco, quod ad Charitatem. In Francia, Monasterium de Causiaco, quod ad S. Martinum de Campis. Canonicalem de Abbeuilla. Item Ecclesiam de Rua, quæ ad Monasterium de Abbeuilla pertinet. Prohibemus autem vt infra parochias ad ius Cluniacensis Monasterij pertinentes, absque Cluniacensis Abbatis assensu nullus Ecclesiam vel Capellam ædificare præsumat: salua in omnibus Apostolicæ Sedis auctoritate.
Decernimus ergo, vt nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisue persona hanc nostræ concessionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore & sanguine Dei, & Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inueniant, Amen.
Ego Lvcivs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus f.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Ego Theodewinus Sanctæ Ruffinæ Episcopus f.
Ego Rainerius Presbyter Cardinalis tit. Sanctæ Priscæ f.
Ego Thomas Presbyter Cardinalis tit. Vestinæ.
Ego Gillebertus tit. Sanctæ Mariæ f.
Ego Maurus Tusculanus Episcopus f.
Ego Petrus Albanensis Episcopus f.
Ego Rainerius Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani [ 1386 ] in Celio Monte f.
Ego Manfredus Presbyter Cardinalis sanctæ Sauinæ f.
Ego Antibertus Presbyter Cardinalis tit. S. Anastasiæ f.
Ego Hugo Presbyter Cardinalis tit. S. Laurentij in Lucina f.
Ego Octauianus Diaconus Cardinalis f.
Ego Guido in Romana Ecclesia Altaris minister indignus f.
Ego Gregorius Diaconus Cardinalis S. Angeli f.
Ego Astaldus Diaconus Cardinalis S. Eustachij, iuxta Templum Agapitæ f.
Ego Ioannes Diaconus Cardinalis S. Mariæ nouæ f.
Datum Laterani, per manum Baronis Ecclesiæ Subdiaconi, xj. Cal. Iunij, Indict. vij. Incarnationis Dominicæ M.C.XLIV. Pontificatus vero domni Lucij Papæ anno primo.
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio PETRO Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Religionis monasticæ modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense monasterium, ab ipso suæ fundationis exordio sedi apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde patres nostri sanctæ recordationis Joannes XI, item Joannes XIX, Agapitus II, Benedictus VI; item Benedictus VII, Leo VII et IX, Gregorius VI et VII Alexander II. Stephanus, Victor III, [ 889A ] Urbanus II, Paschalis II, Gelasius II, Calixtus II, Honorius II, Ecclesiæ Romanæ pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt: et universa ei pertinentia, privilegiorum suorum sanctionibus muniverunt. Statutum est enim ut ecclesiæ omnes, cœmeteria, monachi, clerici, et laici universi infra terminos habitantes, qui sunt a rivo de Salnay, etc.,

 

 

 

 

sub apostolicæ tantum sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci presbyteri, aut etiam parochiani, ad cujuslibet, nisi Romani pontificis et Cluniacensis abbatis, cogantur ire synodum vel conventum. Sane pro abbatis, monachorum, seu clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, ecclesiarum, altarium, et cœmeteriorum consecratione, Cluniacense monasterium quem maluerit antistitem convocet Cluniacenses monachos ubilibet habitantes, nulla omnino persona præter Romanum pontificem, et legatum qui missus ad hoc fuerit, excommunicet, aut interdicat. Sane terminos immunitatis loci vestri, qui a præfato antecessore nostro Urbano papa constituti sunt, præsentis nostri decreti pagina confirmamus. Ne videlicet ullus homo cujuscunque conditionis ac potestatis, invasionem, prædam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque, termini sacri banni sunt hi, etc.

 

 

 

 

In abbatiis, quæ cum suis abbatibus ordinationi Cluniacensis monasterii datæ sunt, videlicet S. Martialis, etc.,

 

 

 

 

sine Cluniacensis abbatis consilio abbas nullatenus eligatur. Ad hæc adjicimus ut in omnibus prioratibus et cellis, quæ nunc sine proprio abbate, vestro regimini subjectæ sunt, nullus futuris unquam temporibus abbatem ordinare præsumat. Sed tam prioratus ipsi, et cellæ, quam et cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis ecclesia, Arvernensis concilii, quod per supradictum Urbanum papam celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam tibi, quam successoribus tuis, in pace semper et quiete serventur. Pro altaribus, et ecclesiis, sive decimis vestris, nulli episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis, aut molestias irrogare; sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ a laicis obtinentur, si secundum Deum eorum subtrahere potestati vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quam alios monasticæ religionis viros inquietare episcopi consueverunt, illorum videlicet, quos dominicaturas appellant, qui vestro sumptu a monasteriis et cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni episcoporum, et episcopalium ministrorum contradictione, deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ ubilibet positæ sunt, seu capellæ vestræ, et cœmeteria libera [ 890A ] sint, et omnis exactionis immunia, præter consuetam episcopi paratam, et justitiam in presbyteros qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris, in ecclesiis vestris presbyteros eligere. Ita tamen, ut ab episcopis, vel ipsorum vicariis, animarum curam absque venalitate suscipiant. Quam si committere illi, quod absit! ex pravitate noluerint: tunc presbyteri ex apostolicæ sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur: Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes, si diœcesani episcopi gratis noluerint exhibere, a quolibet catholico suscipiatis episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione vel excommunicatione, Divinorum officiorum suspensionem patiantur. Sed tam monachi ipsi, quam et famuli eorum, et qui se monasticæ professioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis, non admissis diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Præterea quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium inpræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Burgundia, ecclesiam, etc.

 

 

 

 


Prohibemus autem ut infra parochias ad jus Cluniacensis monasterii pertinentes, absque Cluniacensis abbatis assensu nullus ecclesiam vel capellam ædificare præsumat, salva in omnibus apostolicæ sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hunc nostræ concessionis paginam sciens, etc.

 

 

 

 


Ego Lucius catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.
Ego Theodewinus Sanctæ Ruffinæ episcopus, subscripsi.
Ego Rainerius presbyt. card. tit. Sanctæ Priscæ, subscripsi.
Ego Thomas presbyter cardin. tit. Vestinæ, subscripsi.
Ego Gillebertus tit. S. Mariæ, subscripsi.
Ego Maurus Tusculanus episcopus, subscr.
Ego Petrus Albanensis episcopus, subscripsi.
Ego Rainerius presbyt. tit. S. Stephani in Cœlio Monte, subscripsi.
Ego Manfredus presbyt. card. Sanctæ Sabinæ subscripsi.
Ego Aubertus presbyt. card. tit. S. Anastasiæ, subscripsi.
Ego Hugo presbyt. card. tit. S. Laurentii in Lucina, subscripsi.
Ego Octavianus diaconus card. subscripsi.
Ego Guido in Romana Ecclesia altaris minister indignus, subscripsi.
Ego Gregorius diacon. cardin. Sancti Angeli, subscripsi.
Ego Astaldus diac. card. S. Eustachii, juxta templum Agapitæ, subscripsi.
Ego Joannes diaconus card. S. Mariæ Novæ, subscripsi.
Datum Laterani per manum Baronis, ecclesiæ subdiaconi, XI Kal. Junii, indict. VII, Incarnat. Dominicæ 1144, pontificatus vero domni Lucii papæ anno I.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio