CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5077     View  [Back]
Statuta alia edita ab Yvone, Cluniacensi abbate, in visitatione Mauziacensis monasterii.
Cum domnus Yvo, abbas Cluniacensis, Mauziacense monasterium tamquam pater abbas ipsius monasterii, hoc anno visitaverit et ad reformationem ordinis statuerit in dicto Mauziacensi monasterio ea que sunt inferius annotata: Scilicet quod silentium in claustro, monasterio, dormitorio et refectorio cum summa diligentia custodiatur, sicut moris est apud Cluniacum, et qui in dicto silentio in dictis locis offenderit, regulariter in capitulo puniatur. Item quod extra refectorium nullus preter infirmos manducare presumat, nisi ex manifesta causa et de prioris vel illius qui pro ipso tenebit ordinem licentia speciali. Item quod infirmarie que consueverunt fieri ante Adventum Domini et ante Quadragesimam regulariter fiant, sicut moris est apud Cluniacum, ita quod una pars conventus sit in infirmaria et alia pars remaneat in conventu. Item quod priori Mauziacensi addatur tercius socius in ordine ad custodiendum ordinem. Item quod constituatur hostalarius qui habeat et custodiat frocos pro hospitibus et de ipsis hospitibus curam habeat specialem. Item quod provideatur in infirmaria fratribus de serviente ydoneo ac etiam competenti. Item quod prioratus de Marchiaco, ubi sunt moniales, visitetur per priorem cum aliquo vel cum aliquibus bonis viris, et corrigatur in eodem prioratu quod fuerit corrigendum. Item quod abbas Mauziacensis habeat moderatam familiam et moderatas faciat expensas, ita quod monasterium super hoc non gravetur. Item quod dictus abbas Mauziacensis, secundum statuta regule Beati Benedicti et ecclesie Cluniacensis et ordinis, caritative se habeat erga debiles et egrotos. Item quod quolibet anno semel veniant priores exteriores in capitulo Mauziacensi, et ibi significent quilibet statum prioratus sui et abbas statum monasterii sui significet conventui et prioribus supradictis. Item quod abbas Mauziacensis instituat priores in illis prioratibus quos predecessores sui non consueverunt retinere ad mensam suam, nisi ipsos prioratus ex causa evidenti et rationabili duxerit retinendos. Sciatis, domni diffinitores capituli generalis, quod ista statuta in dicto Mauziacensi monasterio minime observantur. Item cum predictus domnus abbas Cluniacensis inter dictum abbatem Mauziacensem et quosdam monachos suos, qui cum ipso discordiam habebant, pacem reformasset, dictus abbas Mauziacensis dictam pacem noluit observare, licet hoc in presentia dicti domni abbatis Cluniacensis promisisset, et contra inhibitionem dicti domni abbatis Cluniacensis dictos monachos postea plurimum molestavit. Unde consilium in hoc apponatis quod videritis apponendum et corrigatis in predictis que videritis corrigenda.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung