CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3622     View  [Back]
Charta qua notum est Oudelricum, monachum Cluniacensem et priorem de Gruningin, a Basileensi episcopo impetravisse ut locus qui dicitur Cella, in Nigra Silva situs, Cluniaco per concambium traderetur.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Noverit omnium fidelium tam futurorum quam presentium universitas, qualiter venerabilis pater domnus Oudelricus, monachus Cluniacensis et prior de Gruningin, precibus suis impetravit a Basiliense episcopo, domno Burchardo, ut locus ille qui Cella dicitur, qui pertinuit ad Basiliensem ęcclesiam, qui situs est in Nigra Silva, in pago Brisgowe, in comitatu Herimanni comitis, ad Cluniacum per legitimum concambium traderetur. Quod concambium ut fieret, per advocatum nostrum Erlewinum et Seligerum militem, ejusdem Cellę advocatum, idem episcopus benigne collaudavit ac precepto suo confirmavit, quod hoc modo factum esse dinoscitur. Advocatus noster Erlewinus super sacrosanctas reliquias Basiliensis ęcclesię dedit predium quod habuimus in villa quę Bigegin vocatur, pro commutatione cellę quam prediximus; sed quia quibusdam hoc minus sufficere videbatur, idem advocatus noster, domnus scilicet Erlewinus donavit nobis in loco qui dicitur Antparingen mansum unum quem ita partiendo expendimus, ut media pars ejus ad supplementum concambii adderetur, altera vero, quia locus Cellę in parrœchia ęcclesię quę vocatur Kirichoven situs erat, pro redimendis ejusdem loci decimis deputaretur. His ita peractis, advocatus episcopi Seligerus dedit super sacrosanctas reliquias Cluniacensi ęcclesię locum prenominatę Cellę in propriam et perpetuam potestatem, cum omnibus appenditiis et justiciis suis, videlicet agris, pratis, pascuis, terris cultis et incultis, silvis, molis, molendinis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et reditibus cunctisque locis quę sunt in circuitu ejusdem Cellę, a quibus nives per declivia montium dilabi in valles noscuntur. Et ut hoc concambium ęcclesię Basiliensi utilius fuisset factum quam non factum, ex parte episcopi juramentum Herimannus de Piskophingen, Humbertus de Untkilika, Liutoldus et Volkwinus de Tuingen. In actione et confirmatione hujus concambii aderant testes quorum nomina subscripta sunt: dux Bertoldus, comes Herimannus, Eppo et filii ejus Erchenbolt, Arnolt, Sigebolt, Ruodulfus, Burchardus, Werenherius, Cuono, item Cuono, Folchart, Luitfrit, Wolfganc, Gerunc, Ardwinus, Cuonradus, Herimannus, Burchardus; item alii quamplures affuere, quorum nomina longum est enarrare. Anno Dominicę incarnationis M. LXXXVII, indictione X, nonis junii. Actum in loco qui dicitur Redelhusun.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung