Charta qua Feraldus dat monasterio Cluniacensi quartam partem castri quod vocatur castellum Giraldi et tres ecclesias in eodem loco sitas.
Dum quis consistit in hoc seculo, de futuro debet semper tractare
concupiscenti animo. Unde ego Feraldus presumo de Dei misericordia atque timeo eterne gehenne supplicium, dono Deo omnipotenti et beato Petro apostolorum principi, qui habet potestatem animas ligandi atque solvendi, ad locum Cluniensis monasterii, ubi domnus Hugo abbas preesse videtur, pro redemptione anime mee vel parentum meorum, quartam partem castri quod nuncupatur Castellum Geraldum, cum quarta parte territorii ejus, quod est inter duas aquas, id est Medeliam et Catuzonices, et cum ecclesia Sancte Marie et ecclesia Sancti Johannis et ecclesia de Castello, cum omnibus ad se pertinentibus, cum cimiteriis, primiciis, offerendis, terris cultis et incultis, et silvis, arboribus, pratis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, atque fevalibus, et quicquid ex alode et fevo parentum et seniorum meorum mihi obvenit vel obvenire debet, totum dono Deo et supradicto loco et monachis ejus; et sunt ipsas res in episcopatu Wapincense. Si quis autem aut ego, aut ullus ex propinquis meis, vel opposita persona, hanc donationis chartam fregerit vel violaverit, vel aliquam calumpniam fecerit, omnes maledictiones que in veteri et in novo Testamento contemptoribus legis imprecantur accipiat, et in domo ejus non sit qui inhabitet et honorem ejus accipiat alter; et sit vagus et profugus sicut Cain fratricida; et cum Datan et Abiron, cum Barraba, et cum Juda traditore atque Pilato, divine ultionis penas inferi retrusus persolvat. Facta carta ista in mense martio, feria VI, III nonas ejusdem [mensis], epacta XIIII, anno ab incarnatione Domini M LXXXVII, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium in secula seculorum, amen. Signum Feraldi, qui hanc cartam scribere fecit et firmare rogavit, manu sua firmat. Bermundus Richaudus firmavit. Petrus, frater ejus, firmavit. Ysnardus, frater ejus, firmavit. Hugo, frater ejus, firmavit. Ripertus Methulensis firmavit. Ragimbaldus, filius ejus, firmavit. Archimbaldus monachus scripsit.
(Au dos:) Carta Feraldi.