Charta qua Burno Alvilari dat monasterio Cluniacensi res suas in vico Alavarth et in aliis locis.
Breve recordatione qualiter domnus Burno Alvilari pro se et patre atque genitrice sua quoque fratribus suis, honoris atque alodii sui portiones donat et concedit Deo et beate Marie et Sancto Petro atque Paulo Cluniacensi atque habitatoribus suis, nomina quorum sunt hec: mansum quem possident Rodulfus et Umbertus et ceteri, cum molendino, et percutorem, et omnia que in eo sunt posita et clausum que est sub opido secus viam et suum castanerensem, et totum revestiarium ultra Lavencam, cum omnibus appendiciis suis, ios alpes bak et mansum Sancti Guiniforti cum omni possessione sua et totum suum decimum Alviari, apud vicum Alavarth; grangeam et omnes ortos usque ad vineam Pontii Agardi et suum molendinum, et omnem partem suam mercati, videlicet quartam partem et omnem pratum seorsum vilari presbiterati; ex eis supradictis portionibus quas possidet in vita sua reddet V solidos et dimidium sextarium salis. S. Rotbertus. S. Fulcherius. S. Ubertus Loccensis. S. Petrus clericus. S. Albericus laicus. S. Mallenus prior.