CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3582     View  [Back]
Præceptum Aldefonsi, regis Hispaniæ, quo monasterium Sanctæ Columbæ, in civitate quam vocant Burgos, monachis Cluniacensibus dat.
In nomine Domini ineffabilis Patris et Filii videlicet et Spiritus Sancti, unus in Deitate et trinus in unitate, quoeternus et quoequalis, Christus, Deus et Dominus ante secula genitus, et per omnia regnans seculorum secula. Amen. In cujus nomine ego Adefonsus, divina gratia imperator totius Yspanie, scire facio et patule dico vel discerno, ut quicquid legerit vel audierit vera esse firmentur et constanter redarguatur. Ideoque non est enim dubium, sed multis manent nam eo quod sub divino ministerio in quo regiatur universa, Deus qui, cum esset in principio in verbo, voluerit fieri ad tempus matris Virginis filius, duabus naturis subsistentibus, ut videretur in mundo Deus, ex quibus et Spiritus Sanctus est processus, qui unus in trinitate regnat, semper [in] secul[or]um secula Deus; et ideo jam dictus ego Adefonsus imperator, vobis patronibus meis sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis, sive Hugonius abba vel omnium collectuum monacorum que in hunc locum modo sunt vel futuri fierint, spiritum(?) meum gratum et dilecto animo pro remedium anime mee vel parentum meorum, dono atque offero vobis monasterium meum proprium, vocabulo Sancta Columba, que abstraxi ex parti meum regalentum et successi de habitum et parentum meorum, et ipsum monasterium jam dictum jacet in provincie Castelle, et est intus urbe Burgos, juxta de ipsam viam qui discurrit ad Sancto Jacobo. Concedo vobis hunc monasterium jam dictum cum omnes adjonctionibus vel hereditates ejus, tam heremas quam etiam et populatas, sive terras, et vineas et ortos vel molinos, etiam omnes ingressus vel regressus ad ubique pars vel quomodo est concluso atque designato, per suis locis et antiquioris terminis, ubi eum potueritis invenire, ab omni integro vobis do, per manus dilectissimus meus atque fidelissimus vester frater Rodbertus, ut Dominus tribuat mihi proinde beatam vitam et requiem sempiternam in celestibus regnis. Et non permitto ut eum vendatis nec donetis ad nullus homo de hoc mundo, nisi in ipsum domum de Sancti Petri Cluniacensis serviat usque in perpetuum. Precipio vel eicio ex eum scuiro fixi regali, ut non intret ibi nec vituperet januas ejus, non pro rausso, non pro homicidio, non pro fossatria, neque pro adnubda, neque pro ulla qualecumque supposita mala, set permaneat partique vestre inleso et intemerato, et per cuncta secula confirmato. Ita atque ab hoc die et tempore sit ipsum monasterium jam dictum de meo jure regale abraso et in dominio et potestate hunc locum Sancti Petri et Pauli Cluniacensis sit tradito et confirmato. Si quis sane, quod oporte et fieri minime credo, aliquis homo contra hunc factum meum ad inrumpendum venerit, vel vituperale voluerit, tam regihac potestas quam populorum universitas, quisquis ille fuerit, qui talia admiserit, maledictus permaneat ad fidem Christo, et cum Juda traditore arsuros, pars penas luteat in eterna dampnatione, et post damna temporalia conponat vobis in duplo vel triplo quantum calumpnia miserit, et exsolvat ad parte regis auri talenta III, et hujus factum nostrum plenam habeat roborem. Facta series testamenti die quod erit II idus maii, era I Ca XVIIIIa. Ego Adefonsus, divina gratia imperator totius Yspania, qui hunc testamentum fieri jussi et legente audivi propter remedium anime mee et parentum meorum, vobis sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis et Hugonis abbatis vel omnium collectum monachorum, que modo hic sunt vel futuri fuerint, manus meas injecit signum, et offero vobis hunc testamentum cum ipso monasterio. Sub Christi nomine, Hurracha, prolis Fredinandi regis et Sancia regina filia, qui et confirmavit. Sub ejus imperio Elvira, simul ejus filia, confirmavit. (Deux monogrammes)

Comes Monino Gonsalvis, confirmavi. Comes Petre Assuris, confirm. Comes Martinus Adfonso, confirm. Comes Sancio Ordonis, confirm.

Comite Gonsalvo Salvatoris, confirm. Comite Rodrigo Monnis, confirm. Comite Hunno Velasches, confirm. Martino Sancionis, majorino regis, [confirm].

Rodrigo Gundisalvis, armiter regis, confirm. Senior Didago Albaris, confirm. Didago Gondisalvis, confirm. Albaro Salvadoris, confirm. Bermudo Guteris, confirm. Albaro Gundisalvis, confirm. Rodrigo Ordonis, confirm. Nunno Albares, confirm. Monnino Didas, confirm. Pelagio Bellides, major in domum regis, et confirm.

Ineffabilis misericordia Christi, Bernardus, Palentine sedis episcopus et confirm. Sub Dei timore, Symeonis et Munionis, episcopi in

Kastella et confirm. Sub ejus auxilio, Pelagius, Leonensis episcopus et confirm. Sub Christi nomine, Ederonius, Auriensis episcopus et confirm.

In Burgos, et Kastro, et Monnino, atque et universe Kastelle, hic testis. Dominico testis. Pelagio testis. Johanno testis. Bellide testis. Petre testis. Monnino Nunnes notuitque et confirmavit. (Seing)

[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung