Charta qua Rotbertus de Li miles et filii ejus dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Burciaco, Burgundese, Cintinniaco et Cassiniaco.
Notum sit omnibus hominibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Rotbertus, miles, de villa quę vocatur Li, quę est in episcopatu Cabilonensi, recognoscens me multum peccasse, relinquo vanitatem hujus seculi omnesque pompas ejus, et accipio habitum Sancti Benedicti in loco qui vocatur Cluniacus: et dono Domino Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo ad eundem locum Cluniacum, ubi donnus Hugo magis prodesse quam preesse videtur, et fratribus ibidem Deo servientibus, omnia quę inantea narrabimus. Igitur ego Rotbertus dono unum clausum quem tenet Constantius in villa Burciaco. Item
dono in villa Burgundese unam vineam quę est super vineam Sanctę Marię de Podio. Item dono in villa Cintinniaco duas partes de silva quas ibi habebam. Similiter in villa Cassiniaco unam vineam quę vocatur Ascaler. Convenientia quam fecerunt filii sui, Durannus et Bertrannus, cum patre suo de omne alodo quod habent vel habere debent vel quod eis evenit a parentibus suis, ita ut si sine filiis legalibus migraverint, totum ab integro remaneat Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum, pro remedio animarum suarum vel parentum suorum, sine ullo calumpniatore. S. Rotberti, qui hoc donum fecit. S. Duranni et Bertranni.