CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3567     View  [Back]
Charta qua Avitus dimittit malam consuetudinem quam genitores ejus ad Soleneum, in terra Sancti Petri de Graciago tenuerant.
Constitutum est ut quisquis terras vel res secularias sibi adquirit, tantum in vita sua usum fructus retineat, post mortem vero ad ecclesiam hereditas reddeat. Unde ego Avitus, timens peccatum patris et matris mee, qui tenuerunt malum usum in terra Sancti Petri de Graciago, que fundata est in parrochia Sancti Marcelini de Monestrolio, que terra vocatur in loco ad Soleneum, dimitto ipsum malum usum et quod ibi adprehendere solitus eram; ita ut post mortem meam, aliquis heres meus vel ullus homo de genere meo non valeat ibi adprehendere aliquid. Facio autem tali conventione hanc guerpitionem, ut omnis qui voluerit eam infirmare, et aliquid ibi accipere, sit excommunicatus et ab ecclesia Dei separatus; ita ut cum Juda traditore in infernum habeat porcionem nisi resipiscat, et ad emendationem perveniat. Usus vero in accipiendo talis est: sex kalendarii, sex madienses, et duos agnos et sex messorenses et quartus de terra.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung