Litteræ Aldefonsi, Hispaniarum regis, ad Hugonem, abbatem Cluniacensem, cui, postquam Hispaniæ urbes pacificaverit, decem millia talentorum transmittit.
Venerando patri et dilectissimo domino suo, domino abbati H[ugoni], A[defonsus], Dei ordinante gratia Yspaniarum rex, salutem et amicitiam veram. Perlectis, venerande pater, vestre dilectionis et sanctimonię apicibus, in quibus paternitatis vestrę salutaria monita habundantissime recognovi, regi regum gratiarum actiones retuli, de cujus gratuita benignitate tantum tanque preclarum patrem atque patronum habere promerui, qui me filium suum, licet peccatorem, de suavissimo suę consolationis fonte per dulciflua sua scripta visitat, visitando castigat, et castigando in totius honestatis via reformat. Unde majestatis vestrę preclaram benignitatem deposco, ut me filium vestrum contra vos vel sanctissimum locum vestrum secus quam debeam vel in minimo sentire non esitetis. Deum enim, cui omnia nuda et aperta sunt, testor, non est homo in mundo quem adeo diligam; non est locus sub celo cui tam familiaris adheream vel in quo tantam confidentiam habeam. Quod si cuncta ordinans Dei providentia hoc ordinaret, ut in aliquo tempore diu desideratum facie ad faciem vos viderem, quo jucundo corde vos susciperem, qua leta mente vos cognoscerem, immo consiliis vestris omnibus modis adquiescerem! De cetero vero sciatis me ad presens in pacificandis Yspanię urbibus valde adtentum esse, quę postquam, quod, Deo annuente, in proximo futurum est, mihi adclinę fuerint, ecclesię quam edificatis auxilium
faciam et voluntati vestrę summopere adquiescam. Nunc vero per domnum Siguinum, virum omni veneracione dignissimum, decem milia talentorum vobis transmitto. De Nazara vero, illud quod domnus archiepiscopus precipiet et auctoritas domni papę confirmabit stabilitum erit. Orate pro me, pater et sanctissimum gregem vestrum, ut pro me oret, commonere facite. Domno vere Siguino de his quę vobis de mea parte dicet, tamquam mihi si presens adessem, credite.