Charta qua Willelmus de Varenna et uxor ejus Gundrada notum faciunt se ecclesiam Sancti Pancracii in Anglia monasterio Cluniacensi dedisse.
Notum sit omnibus fidelibus, quod ego Villelmus de Varenna et
Gundreda, uxor mea, pro redemptione animarum nostrarum, consilio et assensu Domini nostri regis Anglorum Guillelmi, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preest domnus Hugo abbas, in eadem Anglorum terra, ecclesiam Sancti Pancracii cum his quę ad eam pertinent, et terram duarum carrucarum in proprio in Svamberga, cum villanis ad eam pertinentibus et unius in terra quę nuncupatur et villam Falemelam, ubi sunt tres carrucę proprię, cum his omnibus quę ad eam pertinent, sicut tenebat eam supradicta uxor mea.