Charta qua Raimundus, annuente Rainerio Aurelianensi episcopo, dimittit monasterio Cluniacensi terras Cannaveriam et Mansiumcellas, quas avunculus suus Ingelbaldus monachis Pontis Unsantiæ et Cluniaci dederat.
In Christi nomine. Ego Raimundus, qui benefitium ex rebus Sanctę
Crucis per largitionem domni Rainerii, episcopi Aurelian[ens]is, teneo, notum esse volo cunctis fidelibus sanctę Dei ęcclesię curam gerentibus, quia postulaverunt me monachi Cluniacensis monasterii, ut eis terram quę dicitur Cannaveria et aliam terram quam Mansiumcellas vocant, quas avunculus meus Ingelbaldus Sancto Petro Cluniacensi et monachis qui in loco qui dicitur apud Pontem Unsantię deserviunt, cum omnibus apendiciis suis, reliquerat, pro redemptione animę ejusdem avunculi mei et matris suę et meę, et ut domnum Girardum monacum faciant concedo, et concedente domno R[ainerio], Aurelianensi episcopo, cujus largitione prefatum benefitium habebam, ceterisque parentibus et amicis meis concedentibus, sicut petierant, voluntati eorum concessi, eo pacto ut uno quoque anno, in festivitate Sanctę Crucis, quę est in maio, prefati monasterii monachi episcopo Sanctę Crucis libram unam cerę pro recognitione exsolvant. Quod si in prefata cera reddenda tardi extiterint, postmodum reddant, et rem suam non perdant. Hęc vero cartula, ut sit firmior, manu propria subterfirmavi. S. Rainerii, Aurelianensis episcopi. S. Hilgodi decani. S. Hugonis precentoris. S. Renchonis subdecani. S. Mauritii archidiaconi. S. Johanni archidiaconi. Datum Aurelianis publice, anno Philippi regis XX
o. S. Odonis cancellarii.