Charta qua Joscerannus et uxor ejus Odila, monachicum habitum suscipientes, dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Varennas, Varenetis, etc.
Notum sit presentibus et futuris, quod ego Jodhserannus et uxor mea Odila, audientes Dominum dicentem in Evangelio: «Date helemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis»; et in alio loco: «Nisi quis renunciaverit omnibus quę possidet, non potest meus esse discipulus»; renunciamus mundo et omnibus pompis ejus, reminiscentes enormitatem peccatorum nostrorum et suscipimus gaudentes sanctæ religionis habitum, secundum regulam Sancti Benedicti, in loco qui dicitur Cluniacus, ubi domnus Hugo abba preesse et prodesse pariter videtur. Ideoque concedimus et tradimus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et fratribus in predicto loco Deo servientibus, aliquid de hereditate nostra, pro remissione peccatorum nostrorum seu parentum nostrorum vivorum ac defunctorum. Volumus autem notificare quod ipsa hereditas accidit nobis ex parte uxoris meę, quam sibi dedit pater suus Oddo et mater sua Engelburda hereditario jure. In episcopatu vero Lugdunensi hæc hereditas habetur, videlicet in villa Varennas vocatur; damus quicquid ibi habemus in ecclesia, sive in terra, sive in servis et ancillis; similiter in Varenetis quicquid ibi habemus, sive in terra, sive in servis, seu in molendinis; in Mastriniaco vero quicquid ibi habere videmur; in Bosserolas quic
quid ibi habere videmur; in alia villa quę vulgo dicitur Fores mansum Tettardi; in villa quę Altus Mons dicitur mansum unum; item in villa cui dicitur Vilared duos videlicet mansos et unum molendinum, et quicquid ibi habemus, sive in campis, sive in silvis. Itidem in villa Domni Martini, mansum Oldefredi et quicquid ibi habemus; mansum vero de Vilare Puteth; in territorio vero Vensonticensi terciam partem æcclesiæ, in villa quę dicitur Alfey. Filii Jozeranni, Jozerannus videlicet et Guido, Dei, et sancti Petri et domni Hugonis abbatis potestati se attribuerunt, eo videlicet tenore, ut si uterque vel eorum alteruter sine filio moreretur, hereditas Dei et Sancti Petri post eorum discessum haberetur. Ut hoc inconvulsum et firmum maneat in perpetuum, confirmamus testificatione testium. S. Jozeranni, qui hoc donum fecit, et uxoris ejus Odile. S. Jozeranni, filii ejus. S. Vuidonis. Si quis autem huic dono calumpniam inferre voluerit, iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli super se provocet, nisi resipuerit et ad satisfactionem venerit. Actum est hoc apud Cluniacum VIII kalendas junii, anno incarnationis Dominicæ MLXXVIII, æpacta XV, indictione II, presidente romanæ ecclesiæ apostolico domno Gregorio VII, regnante Francorum rege Philippo, anno XVIIII regni ejus.