CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3523     View  [Back]
Charta qua Bernardus, comes Bisildunensis, subjicit monachis Cluniacensibus et Moissiacensibus monasteria Sancti Petri Campi Rotundi et Sanctæ Mariæ Arularum Sanctique Pauli Vallosæ.
Omnibus in eternum manifestum sit, quoniam ego Bernardus, comes Bisildunensis, videns quędam monasteria quę mihi succedebant ex propinquitate antecessorum et parentum meorum a monastico ordine et regulari vita penitus deviasse, pro remissione peccatorum meorum atque remedio animarum patris mei et matris meæ, in melius ordinare disposui. Hoc igitur salubri consilio accepto, auctoritate meorum hominum, dono sub legali descripto omnipotenti Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, loco Cluniaco, atque abbati venerando domno Hugoni et omnibus successoribus ejus, quandiu locus Cluniacus in ordine perstiterit, electionem et dominationem monasterii Sancti Petri Campi Rotundi, atque monasterii Sanctæ Mariæ quod dicitur Arulas, simulque monasterii Sancti Pauli Vallosę, ut teneant et ordinent predicta monasteria secundum regulam Sancti Benedicti in perpetuum. Ut autem hęc mea cessio stabilis permaneret, abbatiam Sanctę Marię de Arula ab illis qui in fevum adquisierant redemi, scilicet a Gifredo, Narbonensi archiepiscopo, C. uncias auri, et in vita sua dimisi ei de ipso honore capellaniam in ecclesia Sancti Petri de Albaniano, atque omnes fevos militum quos in Bisildunensi confinio Sancta Maria habebat, absque fevo Bernardi Adalberti et Willelmi Segarii; similiter etiam abbatiam Sancti Pauli a Petro vicecomite Fenollensium, quam in fevo adquisierat, redimi C uncias auri, et dum vixerit dimisi ei de ipso honore Sancti Pauli villam quę dicitur Maurius. Insuper omnes malas consuetudines, botaticas, albergas atque traginas, et omnes torturas, quas ego actenus vel omnes antecessores mei in ipsis honoribus predictorum monasteriorum videbamur requirere, funditus dimitto. Istam siquidem meam donationem, sicut jam dixi, ita jure perpetuo tenendam esse volo, ut si quis eam, (quod absit!) violare temptaverit, sub judicio Romani pontificis examinandum esse relinquo. Factum est autem hujus cessionis meæ testamentum in manibus carissimi mei consobrini domni Hunaldi, abbatis Moysiacensis, anno Dominicę incarnationis millesimo LXXo VIIIo, Gregorio VII pontificatum Rome tenente, Phylippo rege Franchorum regnante. Testium vocabula qui hoc affirmaverunt subtus sunt scripta. Ego Bernardus comes affirmo et propriis manibus consigno ita †. S. Pontii Bligerii. S. Adaberti Jozberti. S. Arnaldi Geraldi. S. Jozberti presbiteri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung