CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3490     View  [Back]
Charta qua Hugo, cum consensu Widonis, Lemovicensis episcopi, Bellilocense monasterium monachis Cluniacensibus dimittit.
Ab exordio nascentis ęcclesię, quam longe lateque dilatari per orbem universitatis dispositor Dominus voluit, constitutum ac sanctitum est, ut quęque loca sancta ac Deo dicata servis Dei jure ad disponendum atque regendum sint tradita, de quibus Bellilocensis ęcclesię filios esse novimus, qui se ipsos suumque locum Sancto Petro in Cluniaco et venerabili patri domno Hugoni abbati suisque successoribus committunt atque donant in perpetuum, obnixe deprecantes ut deinceps quasi suorum filiorum, curam eorum agat, dicentes se nullum preter eum habere pastorem ultra vel ejus successores. Hujus rei igitur auctores ac laudatores silentio preterire non debemus, sed potius eorum nomina pauperculis prenotare litterulis. In primis domnus Wido, Lemovicensis episcopus, laudat atque testatur, et in hoc non negandam suam licentiam esse ore claro proloquitur. Dehinc domnus Froinus, Tutelensis abbas, et illius monasterii decanus, laudat atque testatur, et ut fieri debeat ore, corde precatur. Boni vero testimonii fratres ad faciendum clamant; laudat enim strenuissimus miles Archimbaldus vicecomes, et Boso vicecomes, et Bego de Calvomonte nobilissimus miles; ad extremum vero et inprimis laudat vir ille insignis Hugo, scilicet de Castello Novo, qui istius monasterii abbas esse dicitur atque ita affatur: ego igitur Hugo, gravi pondere peccatorum depressus, tali ac tanto honore indignum me judico, et pro Dei amore ac spe veniam consequendi, dimitto Domino Deo et dono beato Petro in Cluniaco, et honorabili viro domno H[ugoni] abbati suisque successoribus istud monasterium Bellumlocum nomine, cum honore sibi pertinenti, preter id quod retinere volo, et hoc tamdiu donec ille qui dedit bone voluntatis inicium, donet et ipse perfectionem. Quin insuper laudatores ex hoc Carbonicences domini Rigualdus videlicet, et Bernardus, frater ejus. Facta carta ista in mense aprilio, anno ab incarnatione Domini Mo LXXo VIo, regnante Philippo rege et domno papa Gregorio sacrę religionis monarchiam regente. S. Willelmo, Tolosano comite. S. Rigualdi. S. Hugonis et Hugonis fratrum. S. Geraldi de Betug. S. Geraldi Rotberti. S. Geraldi. S. Petri de Monte Mejano. S. Armanni de Liviniaco. S. Geraldi de Cabra.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung