CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3478     View  [Back]
Charta qua Frodmaldus et Dalmatius de Ginniaco, fratres, dant monasterio Cluniacensi villam Circellis, in qua ædificata est capella in honore Sancti Petri, mansumque presbyteri.
Postquam Dominus ac Salvator noster Jesus Christus visitare dignatus est hunc mundum per incarnationis suę misterium, ammonuit nobis per exortationem suę predicationis, ut divitias nostras collocaremus in cęlestibus regnis, qualiter consortes essemus ęternę felicitatis. Ait namque: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis»; et iterum: «Teshaurizate vobis thesauros in celo, ubi nec erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.» Quapropter noverint cuncti fideles sanctę Dei ęcclesię, tam presentes quam advenientes, quod nos duo fratres, videlicet Frodmaldus et Dalmatius de Ginniaco, reminiscentes peccaminum nostrorum, tradimus ęcclesię sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quę edificata est in loco cui nomen est Cluniacum, pro nostrarum animarum seu parentum nostrorum remedio, villam quandam, quę vocatur Circellis, et est sita inter duas vias, in qua est edificata capella in honore sancti Petri. Insuper et ego Dalmatius tribuo supradictę ęcclesię unum mansum qui fuit quondam presbitero, pro quo dedit mihi Cluniaci abbas tres auri uncias. Ut hoc in perpetuum firmiter teneatur, testium testimonio corroboramus. Signum Hugonis, Cabilonensis comitis. S. Rocleni, episcopi. S. Petri, decani de Sancto Gengulfo. Signum Hugonis, filii Frodmaldi, qui hanc cartam firmavit et scribere jussit. Si quis ex nostris heredibus vel malorum hominum aliqua persona, hoc donum infringere voluerit, jaculo feriatur perpetuę mortis.
(Au dos:) Carta de Circel.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung