CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3475     View  [Back]
Charta qua Jocerannus Grossus, de castro Uscela, dat monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Laurentii Matisconensis et alias res in villis Cimandris, Sarcias, etc.
In nomine Domini. Ego Jocerannus, cognomento Grossus, de castro Uscela, habui et potestative possedi ad civitatem Matisconensem, ultra fluvium Sequanam, in ripam, quandam æcclesiam in honore sancti Laurentii consecratam. Item possedi in villa quę appellatur Cimandris unum mansum. Item tres condaminas possedi juxta villam que vocatur Sarcies, et in villa Monte unum mansum et unum servum, nomine Lietbaldum, cum infantibus suis et alodo suo, et insuper terram et vineas quas idem servus de me habuit. Item unum servum, nomine Girbaldum, cum infantibus suis, qui habitavit in villa Casenuoles. Notum sit ergo Christi fidelibus presentibus et futuris, quia ista omnia donavi Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad monasterium Cluniacum et ad servicium monachorum in eodem monasterio Deo famulantium, perpetuo jure tenenda et possidenda. Donum æcclesiæ specialiter feci cum voluntate seu laudamento Matisconensis comitis Widonis. Donavi autem ea, sicut prefatus sum, pro salute animę meæ et parentum meorum, ut peccatorum nostrorum veniam mereamur, et ut pro parva et temporali benedictione largam et sempiternam benedictionem Dei omnipotentis accipiamus, et in die novissimo aliquam apud ipsum misericordiam per suffragia sanctorum apostolorum inveniamus. Hanc autem donationem meam si quis violare vel infringere temptaverit, judex supernus et eternus in virga visitet iniquitatem ejus et in verberibus peccatum illius, ut in hoc seculo male se fecisse cognoscat, et prius ad emendationem veniat quam eternam mortem et dampnationem incurrat. Facta est hęc donatio anno ab incarnatione Domini millesimo LXXo IIIIo, indictione XIIa. S. Bernardi. S. Engelberti. S. Guntardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung