Charta qua Jocerannus Grossus monasterio Cluniacensi ecclesiam de Aina, ab antecessoribus suis datam, et nunc a Dalmatio milite detentam, confirmat.
In nomine sanctæ et individuę Trinitatis. Providentissimus Dominus et omnium cupiens malensque penitentiam quam mortem, omnem prorsus excusationem subtraxit, et ne errantes revocanti, lapsos relevanti, quicquam pretendere liceat, post multa et immensa affluentis gratiæ suę beneficia, humanam perpendens fragilitatem: «Date,» inquit, «helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Hanc ergo inevitabilem ipsius amonitionem, ego Jocerannus, cognomento Grossus, summa totius animi devotione amplectens, animę meæ quantulocumque providendum censui beneficio; tenebam igitur ego et per me miles meus Dalmatius, æcclesiam donatam ab antecessoribus meis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum. Hanc ego ad presens sanctę congregationi ejusdem loci dimitto sine ulla reservatione, sine ulla conditione, ut eam cum appendiciis perpetuo jure possideant sine ullo respectu, et antiquam antecessorum meorum donationem confirmo. Insuper, ut hoc absque ulla inquietudine in perpetuum permaneat stabiliter, consensu et peticione, et etiam donatione ejusdem militis mei Dalmatii, qui eam quasi in hereditarium fevum tenebat, et ne hoc aliquis ulterius infringere temptet, scriptis commen
damus, signis propriis consignamus. S. Joceranni. S. Dalmatii. S. Bernardi. S. Ingelberti. Factum est anno Domini millesimo LXX
o IIII
o, indicione XII
a, abbate religiosissimo Hugone. Dicata est eadem æcclesia in honore sancti Martini, sita in villa quę dicitur Aina.