Charta qua notum est Lesatense monasterium commissum fuisse Hugoni, Cluniacensi abbati, ac successoribus ejus, a monachis et nobilibus viris hujus regionis.
Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris,
quod Lesatense monasterium quondam ab Atone Benedicti constructum, atque sancto apostolorum principi Petro ab eodem Atone Benedicti contraditum, cum succedentibus adversitatibus pene jam ad ultimam secularitatis, quę bonorum locorum destructionis indicium maxime esse solet, profunditatem devenisset, nos ejusdem loci monachi, juncti nobilibus terrę viris, comiti videlicet Rogerio, necnon et Raimundo Wilelmi, insuper et Berengario de Altaripa et Bernardo de Marcafava, in quibus una nobiscum abbatis constabat electio, venerabilem virum Hugonem, Cluniacensem videlicet abbatem, adivimus et ut supra memorato cenobio sua ordinatione et consilio, qualiter ad Dei iterum servitium restauraretur, subveniret rogavimus. Igitur ipse in primis nullo modo nostrę assentiens petitioni nequaquam se de causa ista intromissurum asseruit, nisi ei electionem seu ordinationem abbatis ita traderemus, quatenus per succedentia tempora ipse atque ejus in perpetuum successores, quandiu Cluniacensis locus in religione monastica vigeret, jam dictum monasterium Lasatense sine alicujus justa impeditionis querela ordinare debuissent. Hoc autem ideo se facere dicebat, ne et ipse in vacuum laborare videretur, et semel recuperatus locus iterum ad pejora laberetur. Quapropter nos ejusdem loci monachi, necnon et clarissimi viri superius scripti, comes scilicet Rogerius et ceteri ad quos abbatis electio seu monasterii ordinatio pertinere videtur, damus et concedimus eidem reverentissimo viro et sepe memorando domno Hugoni, abbati, ejusque in perpetuum successoribus omnibus, quandiu Cluniacensis locus religionem monasticam secutus fuerit, electionem seu ordinationem abbatis monasterii Lesatensis, ut ordinent et provideant ipsum locum secundum regulam Sancti Benedicti, ad laudem et honorem Domini nostri Jesu Christi, qui nunc et semper regnat et vivit et in omnibus seculis. Hanc autem donationem nostram, sicut optamus, ita et rogamus, ut isdem domnus abbas Cluniacensis auctoritate apostolica confirmare et roborare faciat, quatenus amodo et deinceps nullus hęc temerario ausu audeat infringere. Quod si quisquam presumpserit, iram omnipotentis Dei incurrat, et quod temptaverit non eveniat, insuper per
petuo anathemati, nisi resipuerit, subjaceat, atque suam in parte sinistra, cum reprobis, portionem accipiat. Facta est autem hęc carta die IIII post festivitatem Omnium Sanctorum, anno incarnationis Dominicę M
o LXX
o III
o, indictione XI, presidente domno Hugone abbate Cluniacense, et domno Hunaldo, abbate Moisiacense, necne et Auxiense archiepiscopo Willelmo, sedem vero apostolicam domno papa Gregorio septimo tenente, regnante Philippo, Francorum rege; insuper Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium per omnia secula seculorum. Amen. Signum Rogerii comitis. Signum Raimundi. Signum Berengerii. Signum Bernardi.