CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3447     View  [Back]
Charta qua Agano, Eduensis episcopus, cum consensu canonicorum suorum, dat monasterio Cluniacensi capellam Sancti Hylarii.
Vox Dei est dicentis: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis» et iterum: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula». Quapropter ego Agano, Eduensis ecclesie episcopus, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, cum consensu clericorum meorum [et] canonicorum, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Hugo abbas, capellam Sancti Hilarii, cum omnibus que ad eam pertinent, et cum terris que vel ad presens ibi sunt, vel per succedentia tempora dabuntur. Hoc autem faciens, credo me participem fore orationum fratrum Cluniensium, et maxime illorum qui in eadem Sancti Hilarii ecclesia, Deo concedente, divinis obsequiis famulabuntur. Si quis autem huic mee donationi contrarius aliquam invasionem rebus supradicte ecclesie inferre presumpserit, hic excommunicatus sit et anathematizatus a consortio bonorum omnium, nisi ad debitam et congruam satisfactionem pervenerit. Facta vero est hec carta Cabilonis publice in conventu, presente legato apostolice sedis, anno Dominice incarnationis M. LXXII, indictione X, regnante Philippo, Francorum rege, anno XII regni ipsius.
(Au dos:) Carta quam fecit Aganus episcopus de capella Sancti Hilarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung