CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3439     View  [Back]
Charta qua Hugo miles et filii ejus dant monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Georgii sub castro Vendoperæ.
In nomine sanctę et individue Trinitatis, sanctis apostolis Petro et Paulo, Hugo miles, cum filiis suis in perpetuum. Quotiens divine servitutis usibus profutura quedam licet perpauca offerimus, sua Deo reddimus, non nostra largimur, ut hec agentes simus et ei cui omnia debemus, non omnino ingrati, et de nostrorum remissione peccatorum apud ejus clementiam aliquantisper securi. Quapropter, tam presentibus quam futuris notum esse volumus, quod ego miles beatis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniaci, donavi quandam mei juris ecclesiam in honore sancti Georgii, sub castro Vendopere sitam, cum eodem suburbio, nulla ibi prorsus consuetudine sive potestate justitiave retenta, sed quicumque ibi hospitati fuerint ab omni servitio et exactione liberi et securi, nisi in servitio Sancti Petri et monachorum, etiamsi clamor de his factus fuerit, per ipsos justitia fiat, exceptis nostris servis hominibus. Et insuper omnem usuariam, tam in silvis, pratis, aquis, pascuis, perpetuo habeant, et tantum terrę arabilis quantum uni carruce sufficiat eisdem donavit, omnem quoque decimam de omni laboratu meo. Quod ut stabile firmumque permaneat, donum hoc in manu priorum duorum Cluniacensium domni Warmundi et domni Odonis misi, et hanc cartam inde fieri laudavi, et uxorem atque filios meos in presentia militum meorum laudare feci.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung