CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3437     View  [Back]
Charta qua Joscerannus et frater ejus Inmarus dant monasterio Cluniacensi pro anima fratris sui Milonis, duas condaminas apud Sanctum Jangulfum.
In Dei nomine, ego Joscherannus et frater meus Inmarus donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum duas condaminas, pro fratris nostri Milonis defuncti requie, ut Deus omnipotens eripiat eum ab infernalibus claustris, et det ei requiem sempiternam. Sunt quidem site in villa ad Sanctum Jangulfum, ad occidentem via publica, ad aquilonem via publica similiter; tali tenore ut ibidem Deo servientes totum ad integrum habeant ab hodierno die et deinceps, et faciant quicquid voluerint, sine ullo contradicente. Si quis autem contra hoc aliquam calumpniam inferre temptaverit, in supradicta maledictione permaneat, et quod repetit vindicare non valeat, juditiariaque potestate coactus, duas auri uncias componat. Firma permaneat constipulatione subnixa.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung