Charta qua Willelmus, Aquitanorum dux, confirmat monasterio Cluniacensi monetam Engeriacensem et Niortensem.
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ego Wilelmus gratia Dei Aquitanorum dux, confirmo et stabilio monetam Engeriacensem et Niortensem ac perpetualiter Cluniacensi æcclesie, que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, stabiliendo contrado, ut semper eo modo, eo tenore atque eodem pondere in supradictis locis feriatur, quo et Pictavis. Ita omnino, absque ulla exceptione, ut si quando Pictavis mutatur, et ibi mutetur, absque ullius pretii suffragatione; si quando vero ibi denarii fiunt, et ibi; si quando ibi medacule, et ibi. Si quis autem hoc nostrum statutum violare vel mutare presumpserit, sciat se Deo et sanctis ejus repugnare et nisi cito resipuerit, æternas penas luere. Testes vero hujus donationis sunt: Hugo de Lisigniano, Girbertus.
(Au dos:) Carta Willelmi comitis, de moneta.