Charta qua Gauserandus et fratres ejus, filii Bernardi Grossi, dant monasterio Cluniacensi vineam cum domo, torculari et bosco in pago Munt.
Divina pietate largiente, legumque auctoritate concedente, sanccitum est ut unusquisque fidelium de rebus propriis ac temporalibus eterna valeat [premia] mercari, dicente Scriptura: «Date elemosinam et [ecce] omnia munda sunt vobis;» et alibi: «Divitie viri redemptio anime ejus.» Quapropter ego, in Dei nomine, Gauserandus, filius Bernardi, cognomento Grossi, et fratres mei Bernhardus, Landricus, Hugo, Bonspar, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et domno Hugoni abbati Cluniacensi, et omni gregi sibi commisso, unam vineam optimam, cum ipsa domo et torculari, et de ipso adjacenti bosco tantum quantum usus ejusdem vinee postulaverit, omnia et in omnibus quantum visi sumus habere vel possidere in prefata vinea, sic donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et predicto Hugoni abbati, pro remedio anime genitoris mei, nomine B[ernardi], sicut et ipse dedit in morte sua, sine ulla reservatione et sine ulla inquietudine. Sita est autem ipsa vinea in comitatu Cabilonensi, in pago qui nuncupatur Munt. Si quis contra hanc donationem [aliquam] calumpniam inferre voluerit, nisi cito resipuerit, anathema sit. Karta autem hec firma et stabilis permaneat omnique tempore. Actum publice Cluniaco, VI idus julii, die sabbati, anno ab incarnatione Domini M LXX
mo, indictione VIII
va, regnante Philippo rege. S. Gauzerandi, S. Bernhardi, S. Landrici, S. Hugonis, S. Bonspar, fratrum, qui hoc donum fecerunt, et hanc kartam laudaverunt, et manibus propriis
domno et venerabili Hugoni abbati eam reddiderunt. S. Bernhardi de Buschyria. S. Ansedei de Ular(?). S. Rotperti de Cristul. S. Guirvil. S. Bernhardi de Visanduno. S. Dalmatii de Cristul. Chono monachus jussus scripsit die et anno quo supra.
(Au dos:) Bernardus de Mont.