Charta qua Raimundus comes [Sancti Ægidii] monasterio Cluniacensi abbatiam Gordiniacensem subjicit.
Præcedentium patrum assertio docet et legalis institucio regalium preceptionum jubet, ut omnis homo cujuscumque dignitatis seu cujuslibet conditionis, qui quaslibet donationes seu venditiones sive commutaciones agere temptaverit, non solum nudis verbis id agat, sed literali pagina voluntatis suę secreta insigniri faciat, testiumque roboratione confirmari jubeat, quatenus per succedentia curricula temporum perpetuum obtineant firmamentum, et contra obloquentium garrulitatem veritatis teneant fundamentum. Igitur enim summopere providendum est, quamdiu in hoc laborioso certamine hujus vanissimi seculi laboramur et peregrinamur, et quamdiu acceptabile tempus atque dies salutis nobis instare videntur, tesaurizemus enim tesauros in cęlo, ubi nec erugo neque tinea demoliuntur neque fures effurantur. Debemus igitur sacre scripturæ obedire aliquando quę ait: «Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, quia sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.» Enimvero studeamus agere si qua bona valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemus. Faciamus nostros debitores eos quos veraciter novimus et in presentiarum corporum saluti consulere, et in futuro animarum judi
ces esse minime dubitamus. Scimus enim quia post mortem nil boni facere possumus, ideoque summopere studendum est, ut cum omni hilaritate lucrum faciamus animabus nostris, antequam ad illud subtile et incompręhensibile ducamur examen, occulto judici satisfaciendo placatum habere possimus, et quę neglegenter a nobis sunt graviter commissa, fructu pęnitentiæ seu rerum presentiarum redimitione, dum in istius ævi brevitate moramur, qualitercumque possumus, tergere non desistamus. Legum jure sancxit auctoritas et antiqua consuetudo, ut qualiscumque homo de rebus suis juris proprię, si Regum regi aut sanctis ejus in elemosina, pro remedium animę suę vel parentum suorum, dare voluerit, plenissimam habeat libertatem ad faciendum. Quamobrem ego Raimundus, comes, considerans enormitatem scelerum meorum seu patris vel matris meę, et ut nobis Dominus in illo die examinis tremendi judicii sit clemens, pius et misericors, trado Domino Deo et sanctis ejus apostolis, videlicet Petro et Paulo, pro redemptione animę meę seu genitorum meorum, videlicet patris et matris, fratris quoque et sororis, omniumque propinquorum meorum tam preteritorum quam presentium et futurorum, Gordiniacensem abbatiam, cum omnibus appendiciis suis, quas nunc usque adquisivit et inantea adquirere poterit; totum ab integro trado Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur, sine ulla dilatione, in perpetuum trado, non coactus neque cupiti precii adtractus, sed spontaneus et summa Dei inspiratione et propria voluntate hęc ago. Cluniacum denique monasterium hujus facti delego atque constituo preceptorem et vicarium, quatinus ab hac die et deinceps domnus Hugo abba, qui predicti cęnobii gubernacula pio moderamine nunc, Deo annuente, administrat, cunctique ejus successores hanc potestatem omnibus diebus regant, ordinent, atque, ut sibi melius visum fuerit, secundum Deum et secundum regulam Sancti Benedicti, ita disponant; sit etiam semper sub tutamine et sub regimine
prepositi Sancti Saturnini. Omnes enim consuetudines quas antecessores mei hucusque in ea abuerunt, quibuscumque modis fuissent et ego usque modo habui, utrum fuissent justę an injuste, omnes ab odierna die eas relinquo Domino Deo et ejus genitrici, et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, preter dominicaturas meas proprias, quas mihi retineo. Est enim supradictus locus in honore Dei et in veneratione beate et gloriose semper virginis Mariæ, et est situs in pago Uzetico. Ego Raimu[n]dus comes cum omni integritate Domino Deo, ut sepe jam dixi, dono, donatumque in perpetuum esse volo, pro remedio animę meę, necnon et pro anima patris mei et matris meę, et omnium propinquorum meorum, insuper pro salute vivorum et requie omnium defunctorum, cum omnibus suis apenditiis, cum ecclesiis, villis, campis, pratis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, domibus, edificiis cum omni supraposito mobili et inmobili, exitibus et regressibus, cultis et incultis, quęsita etiam et inquirenda quę fuerint, imperpetuum firmiter solideque teneant et possideant, cum omni libertate, absque ulla consuetudine nullius persone. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, ego ipse (quod absit!) aut aliquis consanguineus meus, in suos usus transferre conatus fuerit, primitus iram Dei omnipotentis, cujus res temerario presumpserit ausu, vinculo etiam terribilis anathematis innodetur, et nisi resipuerit, cum Juda, Christi proditorę, perpetuo dampnandus consocietur, parsque ejus fiat cum Datan et Abiron quos terra vivos absorbuit et cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis;» omne quoque tempus vitę suę sub maledictione transeat: sit maledictus in civitate, maledictus in via, maledictus in agro, maledictus in aqua; maledictę sint reliquię ejus, maledictus sit fructus ventris ejus, fructusque terrę ejus; maledictus erit ingrediens et maledictus regrediens; mittat Dominus super eum famem et esuriem in omni tempore, donec conterat eum et perdat velociter, propter temeritatem qua contra Deum se erexit res ei dicatas invadendo; percutiat eum Dominus egestate,
febri et frigore, ardore, estu et aere corrupto; corruat coram inimicis suis, et cadaver ejus sit in esca volatilibus cęli et bestiis terre; percutiat eum Dominus ulcere pessimo, contra quem ausus est garrire, scabie et prurigine a planta pedis usque ad verticem; omni tempore sit calumpniam sustinens, et opprimatur violentia, nec sit qui eum liberet; omnesque ejus complices et qui ei in hac factione assensum prebuerint, in ejusdem dampnatione consocientur, et omnes maledictiones quę in Scripturis sanctis continentur descendant super capita eorum, et dispereant in ęternum. Amen, amen. Fiat, fiat, nisi ad emendationem venerint. Ego denique Raimundus comes invoco sanctam Dei genitricem Mariam, et XII apostolos Domini nostri Jesu Christi, Petrum, Paulum, Andream, Jacobum, Johannem, Tomam, Jacobum, Philippum, Bartholomeum, Matheum, Symonem, Tadeum, in auxilium et confirmationem hujus donationis, ut si quis presumptor eam aliquando violare presumpserit, ipsi sancti apostoli et omnes sancti sint illi contrarii in hora mortis ejus et ante tribunal etęrni judicis. Signum Raimundi comitis. S. Willelmi Sabran. S. Rostagni Carmiian. Facta est hęc carta anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M.LXV, inditione III, mensse augusto, regnante Philippo rege magno Francorum. Scripta in cenobio Sancti Saturnini, a Willelmo monacho, sacerdote indigno atque Teutonico, imperante Raimundo comite.
(Au dos:) Carta de Gordaniges.