Charta qua Roclenus, Cabilonensis ecclesiæ præpositus, dat monasterio Cluniacensi quicquid habebat in villa Cianis.
Cum omnia orta occidant actaque senescant, temporalia quoque
more fluentis aquę non retrorsum ultra dilapsam undam retorquentis celeri lapsu inrecuperabiliter decurrant; preclaraque facies, honorque secularis glorię, maxime quippe instabiles divitię, preter hoc vis corporis aliaque hujuscemodi brevi tempore in dies dilabi videantur, opere precium est animam autem aut facere in bono ęternam excercitatione virtutum, aut peccatorum contagione infectam munificencia elemosinarum Creatori reddere preclaram, pro terrenis cęlestia capere, terrena pro cęlestibus relinquere, et ea pauperibus pro amore Dei factis deserendo sua tradere, ut oratione ipsorum adipiscamur ęternę hereditatem patrię. Quocirca, in nomine sanctę et individuę Trinitatis, noverint cuncti fideles sanctę Dei ęcclesię, tam presentes quam et futuri, quod ego Roclenus, sanctę Cabilonensis ęcclesię prepositus, non inmemor Dominici verbi quo ait: «Date et dabitur vobis», cupiens michi tesaurizare thesauros in cęlo, ubi neque erugo nec tinea demolitur, ubi fures non effodiunt nec furantur, aliaque quam plurima hujusmodi in corde testimonia reputans, pro remedio animę meę atque karissimi fratris mei Landrici, qui in ultimo vitę exitu constitutus hanc in subsequenti dicendam elemosinam fieri delegavit, necnon et omnium parentum meorum, dono et concedo Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi donnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur, omnem hereditatem quę michi vel fratri meo Landrico sive Umberto in villa Cianis devenit jure hereditario, et quę ibi habere videbamur vel ullus homo per nos, eo die quo ante jam dictus frater meus Landricus ex hoc seculo decessit, cum campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, totum ad integrum, inquisitum et inquirendum, sine ulla calunnia vel consuetudine ullius mortalis hominis, ut faciant rectores Cluniensium ab hodierno die et deinceps quicquid exhinc facere voluerint,
sine ullo contradicente. Si quis autem contra hoc aliquam calumpniam inferre temptaverit, ira Dei manifeste super eum descendat, et quod repetit vendicare non valeat potestateque judiciaria coactus auri libram componat, et deinceps hęc carta firma permaneat. Haut secus memorię posterorum necnon et presentium designatione litterarum, ne nostra bene gesta oblivionem ullatenus paterentur, quemadmodum supradicta ita et infradicenda scribere disposuimus, ut nostri memoria in Cluniaco ęternaliter haberetur per secula. Quorsum tendamus amodo nostra disponat voluntas. Namque supra situm jam antedicte villę Cianis, terram quę vulgari usu Precaria vocatur, quę in re aut in vero precaria non est, pro salute animę meę atque dilectissimi fratris mei Humberti, specialiter trado et concedo Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui vir magnę memorię Hugo, abbas preesse videtur, eo inquam pacto et eo denique jure, ut quicquid faciendi eis placuerit, in campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, sine alicujus contradictione faciant, et absque conjunctione et mixtione terrę jam in primis dictę, ab hodierno die [et] deinceps, in eorum trado potestate, dono, porrigo atque concedo. In silva autem supradicta, scilicet vocata Precaria, Tedbaldus, Cabilonicę consul urbis, in proprios usus, fugam bestiarum aggrestium retinere ambiens; sed supradicti [viri] Rocleni, donnique Hugonis, Cluniacensis abbatis, et sub eo degentium monachorum devictus peticionibus, quicquid in prefata tellure juste aut injuste possederat, Deo et beato Petro apostolorum principi fratribusque ibidem Deo famulantibus, totum dimittit, deserit ac relinquid. Si quis autem contra hoc aliquam calumpniam inferre temptaverit, ira Dei super eum manifeste descendat et quod reppetit vindicare non valeat, potestateque judiciaria coactus, auri libram componat, et deinceps hęc carta firma stabilisque permaneat. Ut autem firmius stabiliatur,
tactu propriæ manus roboravi, et roborandam testibus tradidi. S. Rocleni, prepositi decanique. S. Landrici. S. Humberti. S. Adeledis, matris eorum, et filiarum ejus, videlicet Geretrudis, Ingeltrudis, Marię, ceterorumque parentum nobilium. Actum publicæ Cabilonis civitate, anno ab incarnatione Domini M
mo LX
mo III
o, indictione I
a, æpacta XVIII, concurrente II
do, presidente Romæ Alexandro papa discretissimo, regnante in Francia Philippo rege, anno regni ejus Vto, secundo magno anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, qui constat D. XXX
ta II
bus annis, decennovenali cyclo L. VI
to, IIII
to nonas junii. Hugo ad vicem cancellarii descripsit.
(Au dos:) De villa Cidane pertinentis ad obedientam de Luciaco, quę est infra terminum vulgariter dicte Precarie, Unberti et Rocleni dudum atque Landrici fratrum, quorum precipue Unbertus sit in requie. Amen.