CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3378     View  [Back]
Charta qua Warinus, Rosnacensium comes, dat monasterio Cluniacensi alodium suum quod est in confinio ecclesiæ Sanctæ Margaritæ.
Brevem ad posteritatis memoriam commendandam facimus, de alodio quod est in confinio Sanctæ Margaretæ, et de omnibus quę ad ipsum pertinent, cum hominibus, mulieribus et infantibus, cum terris, tam cultis quam incultis, cum pratis, pascuis, silvis, molendinis, necnon et de ipsa ecclesia quę in honore Dei et sanctę Margaritę constructa est, cum omnibus quę ad ipsam ecclesiam atque ad me pertinent. Ego Warinus, Rosnacensium comes, consenciente mihi atque donante fratre meo Rodulfo, cum uxore mea Adheleyda et filio meo Gebuino, necnon et Walterio, successore nostro, dono, cedo, trado, una mecum frater meus Rodulfus clericus, Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ad honorem et gloriam omnipotentis Dei et omnium sanctorum, videlicet ut predictum locum monachi Sancti Petri Cluniacensis ordinent secundum regulam sancti Benedicti patris nostri. Hanc autem donationem facimus pro remissione omnium peccatorum nostrorum et omnium parentum nostrorum, necnon et omnium fidelium defunctorum. Si quis autem hanc cartam ausu temerario infringere voluerit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat, et cum Juda traditore Domini æterni incendii penas, nisi congrua satisfactione emendaverit, æternaliter luat, sub testibus et tempore suprascriptis hec sunt facta.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung