Charta qua Warinus, Rosnacensium comes, dat monasterio Cluniacensi portionem ecclesiæ Sanctæ Margaritæ.
Salvatoris Domini nostri Jesu Christi precepto instituimur thesaurizare nobis tesauro[s] in cęlo, ubi nec erugo, nec tinea demolitur, nec fures effodiunt ut furentur; tanta enim ejus erga salutem nostram pietatis est miseratio, ut felici commutatione jubeat nos in redemptione animarum nostrarum, caduca et transitoria expendere, ut æternę retributionis mercimonium possimus comparare ac recipere, et sicut auctor est precepti, susceptor esse dignatur et muneris. Quam[ob]rem ego Warinus, Rosnascensium comes, cum contectali mea Adeleida, divinę pietatis divicias erga me considerans, et excessuum meorum enormitatem formidans, judicii districti severitatem antevenire et ex parte mihi pacare disposui, de his quę ejus largitate possideo eidem ipsi Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in monasterio Cluniacensi dono stabili portionem transfundens, scilicet Beatę Margaretæ æcclesiam, cum omnibus quę in ea jure videor obtinere. Hanc autem donationem meæ conjugis ac liberorum assensu, pro remedio animę meæ ac antecessorum meorum vel etiam successorum,
ita liberam et omni calumpnia contradictionis absolutam, omnique etiam meę jure dominationis exutam offero et contrado loco predicto neque reditum ullum, neque consuetudinem aliquam, neque advocaturę sive banni jus mihi aut posteritati meę, quodlibet reliquum faciam, sed habitatores prefati cœnobii prescripto deinceps possideant quantumcumque sive ad cultum divinum, sive ad profectum loci, sive adornare sive augmentare potuerint, liberam potestatem habeant, ita dumtaxat ut mutua vicissitudine pro carnalis nostri messione ipsi sua spiritalia nobis seminare et impertiri tam in vita quam in morte non omittant, et bonorum suorum peromnia participes asciscant. Si quis autem hujus nostrę largitionis cartam calumpniari aut infringere temptaverit, perversi conatus ausibus ipse frustratus decidat, et nisi resipuerit iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli vincdictam incurrat, insuper coactus regio fisco auri centum libras persolvat, et ut inconvulsa stabi[li]s contradictionis hęc carta permaneat, manus proprię astipulatione firmamus, et fidelium nostrorum signo roborari fecimus. Facta est autem hęc carta Alexandro papa sanctam et apostolicam sedem gubernante, Phylippo vero rege Francorum regnante. S. Warini comitis et uxoris ejus Adheleydis, Rodulfi, Gebuini. S. Teotbaldi comitis, et filiorum ejus Stephani et Oddonis. S. Walterii. S. Stephani, Alberti, Albuini, Milonis, Walterii, Witelini, Heynrici, Engilberti, Milonis, Dudonis, Oddonis, Erlaici. Finit.