Charta qua Frotmundus, cognomine Taurencus, dat monasterio Cluniacensi obedientiam vocabulo Villam, etc.
Quia primo homine a sui status beatudine inobedientia degenerante, in hujus exilii cum ipso nos ex ejus vena descendentes detrusi sumus cecitate, et ita partim ipsius mortalitatis turbine, partim ipsius humanę memorię caligine, cunctę actiones mortalium tenebrantur, ut
nisi menbranis annotentur succedentium temporum curriculo quasi sepultę sopiantur, necessarium duximus cartę huic imprimere, quę nostris temporibus succedentibus profutura contigit elaborasse. Notum igitur sit cunctis ęcclesię filiis, quod obedientiam [vocabulo] Villam, sitam in pago Nevernensi, Cluniensis cęnobii mancipandam dominio, ego peccator Fromundus nomine, Taurencus cognomine, pro peccatorum meorum remedio, tradidi, cum servis et ancillis, pratis, campis, vineis, silvis, et omnibus quę ibi possidebam, ita ut nullam ibi amplius ego vel mei heredes consuetudinem requireremus. Hoc dono ita karta firmato, postea parentes ipsius hoc donum calumpniati sunt, Arnulfus videlicet Caldero prenomine, Girbertusque Caldero, Ervisus quoque cognomine Roscelinus, ipsius enim [Ville] coheredes erant. Hereditatis igitur illius partem quę eis contingebat Mainardus de Toreico ab ipsis possidebat. Quippe Sancto Petro eam tulerant, ipsique Mainardo tradiderant. Sed ne primum donum rescideretur, et hereditas partita dissiparetur, ipsi Mainardo nos fratres Cluniacenses Rotdulfus et Girbaldus unum caballum dedimus, eo tenore, ut et ipse quod ibbi
{corr: ibi} possidebat Sancto Petro in perpetuum dimitteret, et predictos datores suos in hoc consentire faceret. Ad effectum res pervenit. Ipse quod ibi habebat ex toto dimisit, predictosque datores suos huic dono adstipulari fecit, non tamen gratis. Uni enim eorum, Arnulfo videlicet Galderoni, propter hoc unum caballum dedimus, Girberto XXXV solidos, Erviso quoque XXX solidos. Post hęc ita donum ab eis firmatum, ita omnia obstrusa sunt, ut nec ipsi nec eorum heredes ibi amplius aliquid calumpniarentur. Testes enim et laudatores filios suos, qui ibi presentes fuerant adhibuerunt, illos qui defuerunt laudare se facere promiserunt. Horum consanguineus [alius Arnulfus] Condio dicebatur; hic solus partem quam ibi requirebat non pro alicujus emo
lumenti exaggeratione, sed pro salute animę suę dimisit Deo et sancto Petro sine ullo retinaculo. Harum donationum seu werpitionum testes sunt: Titboldus de Dizeze, et filii ejus Seguinus de Laquasse, Arnulfus. Facta est autem hec carta temporibus donni Hugonis abbatis piissimi patris, presidente summę et apostolicę sedi papa Alexandro, regnique Francorum apicem regente Philippo rege.