Charta qua Rainerius de Mertorio dat monasterio Cluniacensi vineam in loco qui dicitur Belveder et terram in parrochia Sancti Juliani in mandamento de Mertorio.
Clemens ac largiflua Christi misericordia multis modis humanę conpatitur fragilitati, ut quia quis absque peccati contagio in hujus peregrinatione vitæ suam ducere vitam nequit, saltim in promptu
medicinalem habeat occursum, videlicet ex rebus suis elemosinę subsidium. Unde ego Rainerius de Mertorio, cognoscens, divina aspirante misericordia, me per carnis fragilitatem multa a nativitate mea deliquisse, affectans mihi misericordiam Domini reddere placabilem, dono sacrosancte Dei æcclesiæ Cluniensi, in Dei honore et sanctorum apostolorum Petri et Pauli veneratione, cui domnus Hugo abba videtur magis prodesse quam preesse, unam scilicet vineam, et quantum de meo alodio se tenet in ipsa vinea valente videlicet manso uno. Ecce enim illa terra est sita in mandamentum de Mertorio, in parrœchia Sancti Juliani. Ipsa vinea est in loco qui vocatur Belveder. Preterea donamus etiam ego et filii mei in eodem loco cum eadem vinea, augmentum quod hic facturi sumus aut aliquis de nostris parentibus. Quod autem facimus, sicut supra scriptum est, donum pro animabus nostris et parentum nostrorum, necnon pro anima uxoris meę, hoc videlicet pacto ut ad mensam fratrum ibidem Deo servientium et in usum habeantur quę exinde processerint, et nunquam alias transferantur. Si quis vero ex heredibus vel coheredibus, diabolico instinctu excitus (quod absit! et quod minime spero venturum), contra hoc donum aliquam intulerit calumpniam vel inquietudinem, non ei liceat vendicare quod expetit, sed eliminatus a consortio fratrum, nisi cito resipuerit, perpetuo igni tradatur cruciandus; insuper vero, cogente judice, unam auri libram cui litem intulerit coactus exsolvat, et nostra donatio rata et inconvulsa omne per evum consistat. Facta autem donatio hæc regnante Philippo. S. Raineri filiorumque ejus, qui donationem istam fecerunt firmando, et testibus subscriptis firmandam tradiderunt, S. Pontii et Radulfi, qui hanc plantaverunt vineam, quos ponimus in hac helemosina una cum eorum uxoribus et infantibus.