Charta qua Berardus, Hiongiæ castri habitator, dat monasterio Cluniacensi res suas apud Marciacum, Besoniacum, etc.
Notum sit omnibus vobis, tam presentibus quam et futuris, quia ego Berardus, filius quondam Berardi, habitator in Hiongia castro, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et beate Marie semper Virginis, ad locum e fundo Frontuniaco pendenti, ad monasterio Cluniaco, post mortem meam; ad presens [autem] ad Marciaco quicquid tenet Durannus Ruffo; abbas de Savigniaco reddat LX solidos de ecclesia Besoniaco, ad Valgiaco ortum quo tenet Aiminus cum mansione, et pratum quod tenet Martinus, et cortilem quod tenet Arnaldus; in Aliaco medietatem quam ibi habeo; et de aliis locis ubicumque onorem dono in vestituram omnique anno usque ad mortem uxori mee et heredibus meis; ad Marciaco eminam frumenti, ad
Casiaco denarii octo, et cartallum unum ordei, ad Buciaco duos sestarios vini, ad Nigra Terram cartallum ordei, et Assileo cartallum unum [vini totidemque] frumenti; ad Saviniaco duos vini sestarios; et al Petronem quatuor denarios, et ad Calamita post mortem Roberte sorori mee dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo totam terram quam ipsa tenet, et omnique anni vite sue duodecim denarios; et ad Mussiaco unam asinatam racemis: et post mortem meam et uxori mee et heredibus meis, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis et Petro et Paulo totam hereditatem meam. Et quicumque infringere voluerit vel contemnere hoc quod suprascriptum est, maledictus sit a Deo patre et sanctorum angelorum et omnibus sanctis, et sit anathema aranamatha. S. testibus Aginus et Artaldus, frater ejus; Wilelmus de Cubleto, et Wicardus, filius ejus; Bernardus de Marzeo et Pontius de Taseo, et Engela, uxor ejus, et Stephanus, filius ejus, laudaverunt et confirmaverunt.
(Au dos:) Carta Berardi militis de Frontoniaco, Hugonis abbatis.