Charta qua Gaufredus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam et alias res suas in villa Martiniaco vel Marciniaco.
Divinis decretis humana temeritas prejudicium facere non debet.
Prejudicium etenim fit cum pro bonis mala redduntur; bona siquidem cuncta divina largitas nobis habunde presentat. Quę si non equalia, et ut dignum est, tamen a suo plasmate cui omnia contulit pro multis non dedignatur recipere breviora. Quo exemplo si non ut decet, tamen juxta capacitatem mei intellectus, ego Gaufredus aliqua ex parte percitus donationem facio Deo apostolorumque principi beato Petro in cujus honore et reverentia Cluniacum constat ędificatum esse cœnobium, cui donnus Hugo, noster germanus, preesse videtur, aliquam partem ex rebus meis quę sitę sunt in pago Augustudinensi, et in villa quę vocatur Martiniacus, ęcclesiam scilicet quam pro redemptione peccaminum meorum ab ipsis fundamentis edificare cupio, in perpetuum trado, necnon tres meas condeminas, atque boscum meum, simulque pratum terramque totam cultam et incultam quam ibi videor habere dominicam. Hanc donationem dono Deo supradictoque loco pro remedio animę meę et parentum meorum, annuente comite Tetbaldo fratribusque meis Andrea et Dalmatio, cunctisque meis fidelibus astipulantibus.
(Au dos:) Gausfredi de Ma[r]ciniaco.