Charta qua Wigo et Rotbertus notum faciunt se monachis Cluniacensibus werpivisse terram nomine Jobcis.
Quod ratum atque inconcussum permanere optamus, et quod quis arte aliqua vel labore adquirit, ad posterorum noticiam scripto tradendum est, immo testes et fideijussores in manu juditiariæ potestatis addendi sunt. Quoniam si forte prosapia aliqua aliquando facta predecessorum suorum evertere cupiens successerit, prius reddat fiscum judici, et sic res quam vendicare sibi volebat inmobilis consistat. Igitur notum sit cunctis fidelibus christianis, presentibus et futuris, quod quidam duo fratres, Wigo videlicet et Rotbertus, contrariabant quandam terram monachis de Cluniaco, quę dicitur nomine vulgari Jobcis, quę est sita in pago Matisconensi; huic contrarietati obsistentes predicti monachi, querelis frequentissimis evicerunt. Tandem enim presentantes se in quodam placito, ob hanc causam precipue adunato, ad Sanctum Romanum ad Ansellam, videlicet domnus Hugo, tunc prior, nunc abbas, Walo quoque et Tetfredus, monachi, in presentia domni Alinardi archiepiscopi, ob hujusmodi placiti evocati discepta
turi conveniunt. Tandem igitur, diuturna disceptatione convictis supranominatis duobus fratribus, Joceranno de Basinens et Arberto de Franchilens placitum portantibus, vuerpiverunt supradictam terram, accepto ibidem in ipso placito uno caballo optimo, valente C solidorum, et uno mulo ejusdem precii. Et ita difinierunt omnem querimoniam, et vuerpierunt omnem querelam adversum predictos monachos, ut neque ipsi, neque aliquis ex eorum heredibus vel proheredibus ullo modo de hac causa calumpniam aliquam vel molestiam removeat. Quod qui fecerit, ęternæ subjaceat maledictioni, nisi digne resipuerit. Hoc tempore, quando hæc carta facta est, tenebat castrum Berziacum Walterius clericus, cui hæc vuerpitio valde displicuit. Humbertus prepositus fuit.