Charta qua Walterius Berziacensis werpivit monasterio Cluniacensi malas consuetudines quas in terra Sancti Petri requirebat.
Notitia convenientię que fuit inter donnum Gunterium, Cluniacensem priorem, et Vualterium Berziacensem. Cum igitur idem Vualterius ferociter universa que juris Sancti Petri erant sibi vicinia devastaret, diriperet atque male tractando frequentius depredaret, multis modis conventus publice affabiliter et sepius secrete coercitus familiariter a supradicto loci preposito, tandem ejus saluberrimis obtemperans et obsecundans monitis, spopondit et pollicitus est omnem emendationem. Tandiu ergo inter illos causa eadem ventilata est, quatenus ante donni abbatis Hugonis presentiam venit, et taliter cum illo et cum sibi subjectis senioribus in Cluniacensi capitulo publice finem fecit. Easdem nempe querimonias et consuetudines quas pater illius Eldinus remisit et vuerpivit de servis et ancillis, terris insuper cultis et incultis, et quas ipse injuste, violenter et fraudulenter requisierat in terra Sancti Petri, sua spontanea voluntate ex toto dimisit; et jam dicto patri junctis manibus se commendavit hac insuper sancto Petro, sibi fidelitatem super sanctas juravit reliquias, adstantibus et conlaudantibus suis parvulis duobus filiis Eldino atque Siguino, quos etiam supradicto patri commendavit: tali ratione ut cum ipsi ad intellegibilem etatem pervenerint, simili modo sancto Petro et sibi fidelitatem jurent; atque hec omnia que avus et pater eorum sua sana memoria vuerpiverunt, ipsi inconvulsa, rata, fideliter et firmiter custodiant. Ob hoc idem Vualterius accepit a senioribus suprafati loci trecentorum pretium solidorum. Omnes etiam illos servos et ancillas quos post mortem patris sui requisiverat a senioribus Cluniacensibus vuerpivit, taliter ut neque ipse, neque ullus ex heredibus ejus in perpetuum au
deant repetere. Quod si quis presumpserit, ęterna morte et ęterna maledictione feriantur, nisi cito resipuerint, et ad emendationem quam citius venerint. Super hec omnia fecit talem convenientiam cum sepenominatis senioribus, ut si aliquis ex hominibus illorum sibi vel suis aliquam intulerit calumpniam vel molestiam, nullam vindictam accipiat quousque se per spatium XL dierum proclamet. Si infra hoc terminum non sibi justitiam fecerint, tunc ipse per se talem vindictam sumat, ut non plus accipiat, se sciente, quantum sua causa valuit; et posthec omni tempore sue vitę sicut Sancti Petri fidelis permaneat.