CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3305     View  [Back]
Charta qua Artaldus Boutes dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Livis.
In nomine Domini. Notum sit omnibus futuris et presentibus, quod ego Artaldus, cognomento Boutes, pro remedio animę meæ et omnium parentum meorum vivorum et defunctorum, dono Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo atque Cluniacensi monasterio mansum męæ proprietatis qui est situs in villa Livis cognominata, ab omnibus hominibus liberum et quietum, nullique hominum quicquam servitii debentem, filiis meis Hugone et Bernardo consentientibus et factum laudantibus. Hanc autem donationem facio in manu domni Hugonis abbatis, ut ab hodierna die et deinceps ipse et ceteri rectores Cluniacensis æcclesię mansum cum omnibus ad ipsum pertinentibus quiete possideant, teneant, et quicquid facere voluerint licentiam habeant. Factum est hoc donum apud Lordonum castrum, presentibus prefatis filiis meis, et laudantibus, qui et testes hujus doni existunt. Si quis hanc donationem calumniari vel infringere voluerit, non obtineat quod requirit, sed usque ad emendationem anathemati subjaceat; et hoc donum nichilominus inconvulsum et stabile permaneat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung